De Admirandis, Pag. 20
 
Vanini, De Admirandis

/p. 20/ et ossis, cordis et cerebri; eundem ad modum

formam illam, quam dixi omnium rerum unicam,

sibi talem materiam, qualem collibuerit,

fabricare, ambire omnia, esse in omnibus et cuncta

operari. I. C. – Somnium, aedepol, acutissime comprobasti.

Sed abs te scire velim: si una forma mundus

informatur, suntne aliae formae ab illa informatae?

Alex. – Minime; nec enim formas informari

quis dixerit unquam. I. C. – Erunt igitur

formae omnes illius formae partes? Alex. –

Maxime. I. C. – At quomodo id fieri potest, si formae

non sunt inter se univocae? Quaedam enim sunt

materiales atque secundum materiam divisibiles, veluti

elementorum formae; aliae non divisibiles, sed

communicabiles, ut species (non enim equus in plures

equos secari potest); nonnullae sunt substantia

quidem immateriales, coniunctione vero materiales,

ut intellectus humanus; aliae creduntur penitus

expertes materiae, cuiusmodi dicuntur a vobis

Mentes orbium motrices. Quapropter plus

quam genere differunt, atque iccirco nequeunt

totius cuiuspiam unius esse partes. Alex. – Quasi

Lucifer a meo intellectu caliginem excutis. Sed

quid de coeli motore tibi videatur, patefacias

obtestor te per Pomponatij Praeceptoris tui

Genium. I. C. – Si in Christianorum scholis enutritus

non essem, asseverarem coelum esse

animal, quod a propria forma, quae anima est,

movetur. Profecto Aristoteles[7] coeli motum

animalis motum appellavit, asserens esse animal

quod semper movetur a sempiterno movente.

Nec desunt qui, ex Aristotelis[8] institutis, rationalem

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum