/p. 23/ et parum. Alex. – Quaeso exemplo reddas
mihi rem clariorem. I. C. – Libentissime. Audi igitur.
Cum manus ambas ex adversum complodo,
illa ubi, in quibus ambae erant, nemo sapiens dixerit
contraria. Non enim pars aëris, unde initium
est motus dextrae, contraria est secundum
situm aëris parti, unde sinistrae motus initium
est. Adde quod, si ita esset ut partes maxime distantes
in extrema circumferentia semicirculi essent
contrariae, eadem profecto coeli pars sibi
ipsi contrarium peteret locum, id est – inquam –
sibi ipsi secundum situm contraria esset, id quod
est ridiculum. Alex. – Quonam pacto id eveniret?
I. C. – Exemplo te docebo: si ea loci pars,
quae sub Arietis est capite, ei parti contraria est,
quae sub Librae capite est, quomodo Librae caput
locum illum habere potest et hunc alterum petere?
Alex. – Ego vero non intelligo haec astronomica
sophismata. Sed doce me paucis verbis,
ijsque lucidissimis, an in coelorum motibus
adsit contrarietas. I. C. – Aristoteles[9] negat. Alex. – Quam ob causam? I. C. – Quia motui circulari
nihil est contrarium, quamobrem multo minus
sibi ipsi erit contrarius. Alex. – Cum exirem
ex ephaebis iam tum istiusmodi percallebam
rationem, sed a te subtiliorem expostulo. I. C. –
Attende igitur animum. Duo corpora, quae
motu contrario moventur, in eodem termino
suorum ubi essent naturaliter, quod est perridiculum,
id quod manifestum erit, si quis intelligat
Saturni corpus esse sub Arietis capite
primi mobilis. Ibi est enim communis terminus,
