/p. 25/ intellectu, ex illa circuitione. Alex. – Ego
vero dicerem coelum circumagi non super centro,
sed super polis. Nam quod ad centrum attinet,
temere coelum vagari posset, at non
vagatur; non enim horsum potius quam
aliorsum circumvolveretur. Quinimo affirmare
audeo, etiamsi esset totum in medio vacuum,
futurum ut hoc eodem, quo nunc modo
vertitur, verteretur, quippe super suis
punctis, quos a versatione Graeci polos, Latini
vertices appellarunt. Sed quae tibi suadet
ratio nihil esse polos, nisi per imaginationem?
I. C. – Polus aut est aliquid coeli aut extra coelum.
Si extra coelum, erit aliquod corpus in se fixum
atque immobile extra punctum, quod centrum
Terrae vocant. Si est aliquid coeli aut est
partibile aut non partibile. Si dividi potest, ergo
continui pars movebitur, parte alia immobili,
id quod est contra continui definitionem
traditam a Divino Praeceptore.[10] Si est indivisibile,
igitur quodcunque ei proximum est, est item
indivisibile et huic aliud et alij aliud, quare
coelum non movebitur, aut partibilia multa
terminabunt unum impartibile. Alex. – Averroës[11]
quoque scripsit coelum geometrice
quiescere, non vere, quia nulla substantia
in orbe est in actu, quae non moveatur. I. C. – At
ego illi sic obijcerem: per te, o Averroës, nullus
est polus nisi per imaginationem; quies igitur
non re vera, sed imaginatione duntaxat;
quonam igitur modo verus fiet motus super
