De Admirandis, Pag. 33
 
Vanini, De Admirandis

/p. 33/ tamen addi a coeli motu haud est inconveniens.

I. C. – Imo vero est; nam, calor

ignis essentialis summus calor est, quippe

affectus proprius primi corporis cuius est,

per nullum igitur motum calor ullus accedere

potest ad illum calorem, qui per se talis est et

primo. Alex. – Doctissime. I. C. – Perge igitur.

Quae res te sollicitat amplius? Alex. – Haec scilicet.

Quamnam ob causam Sol calefaciat aërem et

non coelum Lunae, quod propius est, quodque utpote

inter Solem et aërem positum, prius recipit Solis

radios, quam aër ipse. I. C. – «Quilibet affectus

– inquiunt Peripatetici – receptus in quodlibet corpus,

ipsum non afficit, sed illud duntaxat, quod aptum

natum est affici». Alex. – De secundis atque etiam tertijs

qualitatibus mihi id quidem compertum est,

de primis non ita. I. C. – Imo et de primis verum est.

Alex. – Exemplum proferas, quaeso. I. C. – Pyrimachus

lapis nihil ab igne patitur et (si scriptores

vera referunt) ne calefit quidem. Salamandra,

ut scribit Olympiodorus,[15] prunis iniecta

extinguit eas, non (ut puto) frigiditate sed lentore

suo, id quod ab alijs quoque fit carnibus.

Alex. – Quid propterea concludis? I. C. – Cum

Aphrodisiensi,[16] Lunam acceptis a Sole radijs, concalefacere;

nam, et ubi plena est, excalfactorias habet

vires (ut scripsit Philosophus et experimento didicimus

in plenilunijs noctes sub Canicula esse

aestuosiores) sed ipsam nihilo magis calefieri. Alex. –

At quomodo excalefacit Luna, si ipsa prius non

incalescit? I. C. – Quid mirum? nonne legisti

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum