Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 124

Precedente Successiva

ait, quod Diabolus appetiit id, ad quod pervenisset si stetisset, ostendens
quod impossibile in praxi nemo cupiat. Regnum autem
aut provinciam a Rege sibi separare fratri Thomae erat impossibile:
id enim imperium Turcarum, Anglorum et Francorum simul
non audent; quanto ergo minus ipse pauperculus contra dominum
duorum fere mundorum! Nec potuit decipi ingenii sui aut
Diaboli pravitate: non enim homo decipitur in summa tam grandi,
nisi furiosus, siquidem sorbere mare aut montem humeris portare
nemo ulli suadeat unquam.
Item, frater Thomas est natura et fortuna impotens ad talia desideria,
quia pauper electione et statu, nec in religione gradus sibi
convenientes appetiit unquam, et vixit semper sine pecunia et dignitate,
more philosophorum. Item, laborat oculis, ernia; plusquam
decem annos fuit carceratus aut aeger sciatica, phtisi et paralisi
laborans, ut per medicos probatur, scilicet Latinum Tancredi,
Michelem Politi et Tiberium Carnelevari, quorum consilio in
patria degebat ad convalescendum, unde duodecim annos aberat.
Item, in patria studia sua erant aliena ab armis; ipse enim coepit
praedicare ad populum, ut induceret ipsum ad templum, quo caret
eius conventus, erigendum, cuius fundamenta ipse excavavit.
Item, scribebat librum De praedestinatione contra Molinam pro divo
Thoma
, et Tragoediam reginae Scotorum contra Anglicanos pro Rege
nostro, et missis et sudiis vacabat, unde suum bonum sperabat, et
pacabat cives, alienissimus ab armis, natura et fortuna timidus,
quod monstravit in tormentis; horum omnium est testis frater Petrus
et frater Dominicus de Stylo et omnes patres cum eo commorati:
unde monstruosa dixerunt qui monarchiae affectum illi
adscripserunt.

Precedente Successiva