Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 134

Precedente Successiva

opinione bellorum; et haec signa observantur in secundo libro
Machabaeorum et a Plinio; et quamvis multi non credant, hoc
praedixit Christus et divus Paulus et Isaias. Nam illis «dies Domini
sicut fur in nocte veniet», dicentibus esse naturalia et illudentibus
vigilatores, sicut «in diebus Noë» evenit illusoribus vigilantiae
eius. Eis autem, qui observant, signa sunt. Nec enim oportet
simul omnia fieri, ut putant; nam signa iudicii processerunt ex
tempore sancti Gregorii et sequentur, ut ipse dicit. Quare frater
Thomas, ponens homines in hac specula, est laudandus. Item, Arquatus
et Cyprianus Leovitius, quorum praedictiones multae
verificatae sunt, hoc dicunt futurum ex hoc tempore in posterum,
scilicet grandes rerum varietates, praesertim in 1605.
Quod mutationes instantes frater Thomas interpretatus sit in
bonum Regis et Ecclesiae inde probatur, quod usus est prophetarum
et sanctorum testimonio: dicit enim ante finem mundi futurum
unum ovile et unum pastorem in una republica Christianorum,
quorum caput sit pontifex Romanus, et talem unionem
praedicavit, dicendo Regem congregaturum regna, et papam accepturum
in suo ovili cum maiori potestate, et fratres sancti Dominici
praeparaturos esse talem rempublicam. Hoc autem dixit
futurum divus Paulus, deficiente monarchia Romana, ut interpretantur
Lactantius Firmianus, Tertullianus, sanctus Clemens Romanus,
Clemens Alexandrinus, sanctus Irenaeus, sanctus Iustinus,
sanctus Sulpitius in Vita sancti Martini cum eo, sanctus Bernardinus,
propter prophetias Esdrae, Ieremiae, Zachariae, Michaeae,
Ezechielis et Apocalypsis. Omnes enim dicunt reaedificandam in
terra Ierusalem, et potestatem et nomen eius venturum in Ecclesiam
Romanam, quae habet claves, ut Spiritus dicit ad angelum
Philadelphiae, quae est Roma, spoliata Babylonis nomine quando

Precedente Successiva