Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 140

Precedente Successiva

dixit mutationem Ierusalem et propter poenitentiam Ezechiae regis
distulit eam Deus; non est occisus: ergo nec debet occidi Ieremias,
sed poenitentiam agamus. – Frater autem Thomas non est
propheta, sed sequitur eos: «Habemus» enim, ait sanctus Petrus,
«propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes, donec» etc.
Et Isaias «ad legem et ad testimonium» nos pro visione mittit in
omni re: non enim deficiet prophetia in Ecclesia Dei unquam, et
Ieremias insultat iis qui non cognoscunt visitationem Dei, cuius
habent legem propheticam, et exemplo ciconiae et turturis etc.
Sed dicit fiscus: – Tu dixisti, quod fient mutationes propter malitiam
Regis. – Respondeo, quod ipse contrarium semper praedicavit;
examinentur Stylenses. Sed arguit: – Quare dixisti ut eloquentia
et armis fiat respublica in montibus? – Respondeo quod
praeparare rempublicam pertinet ad religiosos, magis autem ad
activos, quales sunt Dominicani, quorum libri et gesta et titulus
Praedicatorum favent tali sententiae. Item, quadriga equorum alborum
mittitur ad aedificationem Ierusalem in Zacharia, et primus
equus vincens est albus, qui egreditur cum Christus aperit
primum secretum talis status, et senatores albi; professio autem
Dominicanorum et titulus et habitus astipulantur: per eos enim
qui asserunt statum in terra praefatum debere fieri, intelligunt.
Equi currentes sunt ordines bonorum hominum. Debet etiam aemulari
Dominicanus, ut sit ille equus; Paulus enim habet: «Aemulamini
charismata meliora», et abbas Ioachinus, qui de ordinibus
prophetavit, tales Dominicanos depinxit, et scripsit, antequam
sint, esse equos Zachariae; qui divinat in uno, credendus est in
alio, praesertim sanctus et doctor, per regulam Moysi et Ieremiae
de agnoscendis prophetis. Tractare de republica pertinet ad philosophos,
ut Aristoteles et Plato et Cicero scripserunt; de republica
Christiana ad philosophos Christianos; de prophetia ad observatores

Precedente Successiva