Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 146

Precedente Successiva

ergo non erat intentio rebellandi, sed defendendi se ab inimicis
Regis et papae. Quicquid ipsi addunt est ex malo intellectu, vel
inimicitia, vel pravitate; et in additione contra fratrem Thomam
sunt varii, et in principali, scilicet de prophetia, pro eo sunt uniformes:
ergo magis sunt pro eo quam contra. Adeo etiam proxima
apparet prophetia mutationis ipsi rebellioni, ut omnes prophetae,
videlicet Michaeas, Ieremias, Amos, hoc crimine notati sunt; item
et apostoli et Christus Dominus: quidne miser frater Thomas?
Quod auxilio Turcarum non sit fretus probatur, quia nemo hoc dicit
nisi ex dicto, et ipse Mauritius, qui cum Turcis est locutus,
non dixit se missum a fratre Thoma, sed sponte sua, quamvis inimicus,
quia dubitavit quod frater Thomas, qui reprehendit eum de
salvo conducto facto cum Turcis, ipsum revelaret, et quia frater
Thomas monuit Iulium Contestabilem per ancillam, quod Mauritius
latitaret in platea Styli ut occideret Iulium; quo sibi non succedente
ex voto, eodem die perrexit Mauritius ad Sanctam Mariam
de Titi occisurus fratrem Thomam et persequutus est illum
septem milliaribus, ut probatur ex processu. Meretur ergo fidem
inimicus Mauritius in hoc quod negat se missum a fratre Thoma
et non in iis quae dicit contra eum ob inimicitiam: nam est testis
singularis, inimicus, facinorosus, qui occidit plures homines et voluit
se vindicare de eo quod scripsit frater Thomas contra Mauritium
Castroveteri, ut in processu. Item, quando frater Thomas
revertebatur Davoli a Mauritio fugit a Turcis, non obstante quod
viderat salvum conductum Mauritii, et erat cum fratre Dominico:
ergo in Turcis non confidebat, quamvis dixerit Turcas dividendos

Precedente Successiva