Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 148

Precedente Successiva

esse in duos reges per prophetiam Arquati astrologi, et
unum eorum venturum ad fidem et rempublicam; sed Mauritius,
ut timeretur et haberet pecuniam ab amicis, haec faciebat, utens
male dictis fratris Thomae, sicut scelesti et haeretici, qui abutuntur
etiam dictis apostolorum. Et Mauritius habuit spem redimendi se
in extremo, dicens contra fratrem Thomam: nam sub habitu confratris
suasit illi hoc quidam fiscalis, sub verbo regio vitam illi promittens,
ut audivit frater Thomas ab eius ore postea: et adsunt testes
sacerdotes et viri probi, qui idem etc. Nec exulibus uti voluit
tamquam Regis inimicis, sed tamquam armatis, vertens eos ad bonum:
nam et bonis viris non exulibus uti proposuit, ut probatur ex
processu. Principibus autem amicis dicit se non revelasse hoc, non
quia malum, sed quia viris felicibus displicet omnis praedictio
mutationis.
Claudius Crispus non meretur fidem, quia per horrenda tormenta
in processu non scripta dixit, et fuit a Sciarava examinatus,
sicut et Cacias, extra forum fratris Thomae, sicut et Pisanus.
Item, Claudius fuit exul et homicida, et est singularis, et inimicus
fratris Thomae, quia frater Thomas non tractavit sua matrimonia
et dixit fratri Ioanni Baptistae de Pizzoni, ut moneret dominum
Pizzonis quod Claudius vellet illum occidere; et vocatus a fratre
Thoma Davolim per fratrem Dominicum, alienatus, noluit accedere.
Ioannes Thomas Cacias in alieno foro et exul et homicida non
facit fidem; et dixit fratrem Thomam dixisse velle fieri monarcham:
impossibile dictu et factu; et dicit in mense Maii, et fuit allocutio
in hebdomada sancta. Item, veniens Cacias ad occidendum
Marcum Antonium Contestabilem, frater Thomas reiecit
eum et tutatus est Contestabilem in cella sua, a quo Cacias acceperat
archibuggiatam; frater Petrus et frater Dominicus de Stylo

Precedente Successiva