Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 150

Precedente Successiva

aderant et Cacias minatus est Thomae. Item, Cacias moriens se retractavit.
Ioannes Baptista Vitalis et Caesar Pisanus, ultra quod erant homines
scelestissimi, numquam locuti sunt cum fratre Thoma et in
carcere Castri Veteris est falsum quod dicunt, ut probat rei inconvenientia
et testimonium fratris Ioseph et fratris Dionisii. Vitalis
moriens se retractavit.
Frater Ioannes Baptista Pizzonita est vir scandalosus, scelestus
et infamis, in provincia Calabriae condemnatus in publico capitulo
Catanzarii crimine furti, privatus nummis aelemosinae habitae
ex praedicatione. Item, Briatici constupravit tres sorores virgines
cum magno scandalo. Item, ingravidavit mulierem quamdam,
quam eius fratres propter hoc occiderunt, et facti sunt exules ut
occiderent fratrem Ioannem Baptistam, et propter hanc causam
voluit ut frater Thomas loqueretur ad Crispum, et tribus vicibus
accessit Arenas, ducturus fratrem Thomam Pizzonim, ut diceret
Crispo de rerum mutationibus et ne caperet uxorem et ita remaneret
defensor et vindex fratris Ioannis Baptistae praefati. Item, laboravit
morbo Gallico contracto ex meretricibus Messanae, et hac
de causa fuit eiectus a conventu Briatici, Philogasii et Neocastri a
praelatis, et convalescens iterum est relapsus. Item, voce totius populi
fuit eiectus ab urbe Cutri cum periculo vitae propter sua maxima
scandala. Item, fama communis est in provincia dedisse nepotem
marem, idest Fabium Pizzonitam ephebum, in uxorem
fratri Silvestro de Lauriana, et dedisse illis unum cubile. Et Pizzoni
comedebat carnes omni die, et manebant ipsi tres tantum. Item,
cum semel praedictus frater Silvester fecisset quamdam massam
panis ad comedendum et esset facturus sacrum, dixit illi frater
Ioannes Baptista: – Accinge te modo, frater Silvester, ad faciendum
alium panem! –, intelligens de sanctissimo Sacramento altaris.

Precedente Successiva