Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 152

Precedente Successiva

Item, scripsit schedulas ad fratrem Thomam intra breviarium,
dicens se retractaturum quia dixit falsum, quas frater Thomas dedit
domino Ioanni Sances; et coram iudicibus in hoc Castro Novo
se retractavit; et cum positus fuisset in fossa iuxta carceres civiles,
scripsit carbone in ea, ut probatur, se ibi positum ut dicat falsum
ad instantiam fiscalium; et tamen, locutus cum fratre Silvestro
prope existente, convenerunt ut dicerent contra fratrem Thomam
et fratrem Dionisium, ut prius fecerant Calabriae. Et semel coram
Nuntio illustrissimo et domino Petro de Vera se retractavit de omnibus
dictis contra fratrem Thomam, licet postea metu et suasione
sit relapsus etc. Item, est bilinguis, detestatus a Deo in Ecclesiastico.
Aperiat os, quia videbitis linguam eius signatam sicut serpentis
in partes duas: qualem ergo fidem facit? Testes sunt omnium
omnes fratres carcerati, ut frater Ioseph, frater Petrus uterque,
frater Paulus a Groptaria, frater Franciscus de Tiriolo, frater
Ioseph de Polistina tertiarius et omnes in provincia. Item in processu
creditur haberi, quod negaverit Deum et carnes in vigilia ederit.
Frater Silvester de Lauriana est falsarius, quia quae dicit audivisse
a fratre Thoma et fratre Dionisio accepit a Ioanne Baptista in
Monteleone quando capti fuerunt, consulentes sese mutuo ut effugerent
iram et curiam temporalem, ut multae suae litterae missae
tam ad ipsum fratrem Dionisium quam ad suos fratres testantur.
Item dicit se, pertranseundo cum lignis in brachio, audivisse in
cella fratris Ioannis Baptistae locutos talia de rebellione et haeresi,
quod est impossibile, tum quia ibi non est passus, sed ascendens
cum lignis statim debebat introire coquinam, quae tangit fere scalam,

Precedente Successiva