Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 162

Precedente Successiva

Cordua et Ioanne Thoma de Franza, unde patet non fuisse consilium
fratris Thomae firmum, nisi fato mutationes illae darent
occasionem. Cum autem rationabiliter propter signa et prophetias
dubitaverit, non meretur poenam. Nec quia mortui sunt multi ob
hanc causam: quicumque enim mortui sunt homicidae fuerunt, et
Deus, quia abusi sunt dictis fratris Thomae et ob alia eorum peccata,
permisit mori. Item, praedicatio apostolorum et prophetarum
plures rumores concitarunt; haec autem praedicatio fuit ad
utile reipublicae et Regis et papae; omnis autem novitas affert nova:
hoc autem mirabile est, quod prophetae et philosophi dicentes
nova sicut rebelles notati sunt. Zelus enim regni fortior est zelo
mulieris, quam amans etiam a musca transeunte dubitat sibi tolli.
Est autem infelix Thomas musca in tanta re: quid agere potuit?
Praeterea sotii Catilinae, convicti et confessi de coniuratione ad
comburendam patriam et evertendum senatum (et iurantes biberant
sanguinem vino mixtum), quia scelus non patrarant, adhuc
invenerunt in senatu Romano, regni zelantissimo, unam partem
senatorum, qui cum Caesare dixerunt non debere eos morti tradi.
Et non inveniet frater Thomas apud Christianos misericordiam,
qui nec scelus patravit, nec armis praetutatus, nec seditionem
commovit, et a prophetis et astris fuit ductus, et cum recta intentione,
et non subditus, nec princeps aut potens a quo possit timeri?
Cum enim dicunt doctores, considerata conditione personae,
esse in iudicis potestate tradere clericum curiae saeculari an non,
intelligendum est de conditione quo ad illum actum tantum et
non quo ad omnia. Si quis enim esset facinorosissimus et nesciret
versus componere, accusatus quod composuit versus contra
Deum, licet credendum sit quo ad conditiones communes, non
tamen est credendum propter defectum conditionis spectantis ad

Precedente Successiva