Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 164

Precedente Successiva

substantiam actus. Cum autem frater Thomas sit natura et fortuna
et professione inhabilis ad rebellandum, non debet credi, quamvis
esset malus, quod hoc quaesierit. Item papa in Brevi apostolico dicit
ut tradantur curiae saeculari si sint legitime convicti; frater
autem Thomas non est convictus, tum quia non adest corpus delicti,
tum quia testes sunt complices, inimici et scelesti, ut supra, et
varii in re, modo, loco et tempore. Detur copia processus et demonstrabitur
etc.
Item, convictio debet intelligi de crimine patrato et non de volito
solum; et, si non sit legitime convictus, non perdit privilegium
clericus per Breve apostolicum et debet condemnari per ius canonicum
et non per ius civile. Nec ratio politica hoc suadet: nam
sanguinem sacerdotis effundere odiosum, praesertim ob prophetiam;
quidquid enim mali eveniret, populus ipsum laudaret; melius
est ut ponatur in custodia usque ad tempus praedictionis suae,
et populus videbit falsitatem aut poeniteat ne veniant mala, si vera
sunt, ut consulebat Ieremias, qui dicebat coram populo praeliante
contra Assyrios: – Qui vult salvus esse, fugiat ad Assyrios! –, et non
fuit rebellis, licet principes ipsum rebellem facerent; multo ergo
minus frater Thomas sequens prophetiam comminatoriam, nec
dicens talia pro hostibus, sed tutamen praeparans tantum.
Tandem omnes negant in tormentis convenisse sese cum fratre
Thoma ad rempublicam: ergo frater Thomas solus voluit; hoc est
impossibile. Ergo in foro fori ipsi toties eum absolvunt et ostendunt
fratrem Thomam, metu tormenti, carcere maceratum etc., et
fossa, et inedia, haec dixisse pro minori malo in confessione.

Precedente Successiva