Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 176

Precedente Successiva

verbum Dominus quod non revelaverit servis suis prophetis». Ieremias
insultat sacerdotibus, quod non cognoscant ruinam Ierusalem
et adventum Messiae et alia Dei iudicia, quae scire debent,
cum habeant legem prophetalem. Ait enim: «Milvus in coelo cognovit
tempus suum, turtur et hirundo custodierunt tempus adventus
sui, populus autem meus non cognovit iudicium Domini.
Quo dicitis: – Sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est?».
Et sequitur: «Vere mendacium operatus est stylus menda scribarum».
Non habet ergo scientiam Dei qui de futuris non curat, sicut
expositores obscurantes textum prophetiae et dicentes: «Pax»
etc. Ideo Apostolus ait: «Aemulamini spiritualia, magis autem ut
prophetetis». Isaias dicit nos pro omnibus incertis a Deo et prophetis
debere doceri, sic ut non eamus ad hariolos et pythones.
«Nonne» ait «populus meus a Deo suo quaerat visionem? Magis
autem ad legem et ad testimonium». Et alibi introducit Deum insultantem
nationibus colentibus deos, qui nesciunt respondere de
futuris: «Sed si quis dicat ad Syon hoc», ait: «– Ecce adsum! – interrogatus
respondens, et Ierusalem evangelistam dabo, idest qui
doceat et respondeat pro me». Sanctus Petrus (Epistola secunda)
ait quod prophetae perscrutati sunt in quod vel quale tempus
praediceret eis Spiritus Iesu priores eius «passiones et posteriores
glorias». Item ait: «Habemus firmiorem propheticum sermonem,
cui benefacitis attendentes tamquam lucernae in caliginoso loco,
donec» etc. Unde patet nos debere prophetiis insudare pro omnibus
futuris: nam de omnibus usque ad finem mundi et post dixere.

5. Quod ante finem mundi, qui prope est, sit futura respublica
Christiana, ex omnibus nationibus conflata, in maxima felicitate,
sub uno capite, probatur ratione naturali ex omnium hominum
consensu. Nam in exordio mundi a Deo uno procedentis fuit

Precedente Successiva