Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 188

Precedente Successiva

sit, a quibus liberata habebit libertatem et erit illa felicitas
saeculi aurei et Ierusalem, manifestum est. Nam Italia tantum et
Hispania habent Christianismum purum, sed etiam haec est captiva
sub quibusdam etc., unde dies et menses non nomina apostolorum
habent, sed deorum Romae quando erat Babel, idest Martis,
Augusti etc. Unde adhuc praeliatur Ecclesia, ponens ferias, et
ritus gentiles Christianos faciens, ut calendarium Augusti, et Februarium
mutans, et aquam lustrationis contra daemones exorcizans,
et philosophorum gentilium dogmata ad bonum trahens,
suaviter omnia disponens.

10. Quod rex Hispaniarum sit liberator positus a Deo, ut eruat
de manu Turcarum et haereticorum Ecclesiam suam nutu pontificia,
patet ex eo, quod Deus instituit Cyrum, qui liberaret captivitatem
qui typus fuit alicuius regis, cui modo sit functurus hoc munere.
Non est autem aliquis inter Christianos melius ipsum repraesentans
quam rex Hispaniarum. Omnia enim praeterita apud
Hebraeos sunt figura nostrorum et, secundum Beda, quae tempore
apostolorum fuere figurant quoque nostra. Dicit Isaias (xix):
«Dic Cyro, christo meo, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciam
ante eam gentes et regna» etc. Nunc autem videmus quod, postquam
Ferdinandus Aragoniae expulit Hebraeos et fugavit Mauros
post septingentos annos praelii cum eis, donatus est titulo Regis
Catholici, idest universalis, nutu Dei, a papa. Item Novum Orbem
dedit sibi Deus, et per gyrum in toto orbe regnat et fundat Ecclesiam,
et in omni hora offertur sacrificium missae Deo Coeli in imperio
eius, sicut fieri fecit Cyrus in Ierusalem, aedificans templum,
ponens «iuge sacrificium» et liberans populum Dei. Item, praevaluit
sicut Cyrus super omnes principes, et alii defecerunt. Item, est
ex linea Iaphet per Tubal, primum regnatorem Hispaniae, sicut

Precedente Successiva