Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 194

Precedente Successiva

praedicator quilibet, secundum Beda et alios; frater autem Dominicanus
est albus, et licet sint alii ordines religiosorum alborum,
tamen magis convenit Dominicano per prophetiam Ioachimi et
propter titulum divinitus datum a papa ordini Praedicatorum.
Unde, etsi omnes praedicatores sint illi equi albi, tamen peculiariter
Dominicanus apostolica authoritate praeponitur ex titulo.
Item, libri et gymnasia omnium scientiarum, apud eos melius
quam apud caeteros, idem probant et eorum professio. Item, ait
divus Apostolus: «Aemulamini charismata malora»; ergo debet
optare frater Thomas Dominicanus ut sit ille, et conari quantum
in se est, et praeparare rempublicam Dei. Datur enim optantibus
et se praeparantibus gratia, ut ait divus Gregorius: bene ergo
fecit dicens Dominicanos esse equos albos Zachariae et Apocalypsis
omnibus modis, qui ante finem mundi congregent praescriptam
rempublicam. Item, sanctus Vincentius, qui ad haec missus
est, fuit Dominicanus. Adde fortius argumentum: quod adimplendum
est in filiis (ut patuit in sancto Vincentio) id quod coepit
in patre, sancto Dominico, scilicet:

Vergente mundi vespere,
novum sydus exoritur etc.,

ut canit Ecclesia in hymno; et alibi:

Mundi iam fulget terminis;

et alibi: «Mundum vocans ad Agni nuptias, hora coenae paterfamilias
mittit servum» etc. Et postea: «Ad hoc convivium tam permagnificum
elegit nuntium sanctum Dominicum». Unde patet

Precedente Successiva