Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 198

Precedente Successiva

apostolorum in hora undecima. Et Ioannes (Epistola i) dicit quod
sumus in hora novissima et dat signum: «Multi» dicens «Antichristi
sunt in mundo, unde scimus quod sumus in hora novissima.
Ex nobis exierunt» etc., ubi haereticos vocat Antichristos.
Palam est autem ex Bellarmino et Rescio nusquam tempori plures
haereses fuisse quam nunc, ex Wicleff ad nos usque; ergo etc.
Sed dicunt: – Non venit adhuc Antichristus ille omnium nominatissimus,
post quem erit felicitas reipublicae et Israël salvus fiet, ut
docet sanctus Bernardus; ergo etc. – Respondeo, quod sufficit
mihi multitudo Antichristorum maxima per argumentum sancti
Ioannis, quod «ex nobis» etc. Ille autem maximus, secundum
quosdam, est Machomet, et per Bellarminum forte est Lutherus;
sed non sint. Ille Antichristus durabit tres annos et dimidium, unde
potest esse natus, sed suo tempore triginta annorum manifestabitur;
nam fuit vulgaris rumor, quod natus sit in Babylone anno
1589, unde nunc potest occultari a Diabolo. Sed sufficit mihi habere
signa magnarum mutationum pro illa republica, quam expugnare
conabitur nascentem Antichristus, qui parum durabit: ideo
non oportet esse natum. Item, Evangelium praedicatum est in
Novo Orbe, quo invento finem mundi praedixit sancta Brigida
futurum. Et per sanctum Matthaeum «tunc erit consummatio».
Et Seneca, edoctus a Sibyllis, in Medea annis ultimis mundi
detegendum praedixit. Item, transierunt quattuor monarchiae,
quas sequetur nostra, per Daniel. Et Italia perdidit dominium: ergo
sumus in extremo per Balaam prophetam (Numeri, XXII).

Precedente Successiva