Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 212

Precedente Successiva

sed Deus loquatur pro me factis, qui est benedictus etc. Scio dari
alios sensus singulis partibus, qui non congruunt omnibus, sicut
meus, quem tenebo donec papa aliter iubeat etc. «Prophetias nolite
extinguere», ait Apostolus.

Quaecumque sunt hic obscura, declarata sunt in libro meo De
monarchia Christianorum
et De regimine Ecclesiae ad ipsam acquirendam.
Primum habet cardinalis Sancti Georgi, secundum est Styli
in meis sarcinulis, ubi etiam reperitur liber De monarchia Hispanorum.

Dentur libri, et omnia demonstrabo ad oculum, et citabo loca,
et monstrabo expositiones meas ex theologia. Protestor de nullitate
actorum, si non dentur libri etc.

Precedente Successiva