Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 186

Precedente Successiva

Christi. Nascenti Ecclesiae dictum est: «Erunt reges nutricii
tui et reginae nutrices tuae»; et: «Mammilla regum lactaberis»;
et: «Aedificabit Dominus Syon etc., in conveniendo populos in
unum»; et Plato sub diis et sacerdotibus dixit fuisse saeculum aureum
in Dialogo civile.

8. Quod Roma erit sedes talis reipublicae, sicut a Sibyllis Virgilius
edoctus posuit, in qua:
venturo laetentur omnia saeclo,
patet ex eo, quod est domina orbis et sedes Petri et filia Ierusalem.
Filiae autem Ierusalem a prophetis tale regnum post reaedificationem
promittitur. Zacharias ait: «Et tu, turris gregis nebulosa filiae
Syon, usque ad te veniet potestas prima, regnum filiae Ierusalem».
Nomen Ierusalem datum esse Romae ex Petri potestate
patet, qui fuit episcopus orbis terrarum, teste Chrysostomo. Et
in Apocalypsi angelo Philadelphiae, «qui vicerit», promittuntur et
dantur claves David et nomen Ierusalem; Romae autem apud
papam esse claves David certum est: ergo et nomen Ierusalem;
nam et Philadelphia sonat «amorem fraternum», Roma autem inversis
litteris est «Amor». Petrus vocat Romam Babylonem, sed
quando dedit pacem sanctis, tempore Constantini, devicto imperio
et haeresibus per pontificem, accepit nomen Ierusalem, et nomen
Babel in Constantinopolim fuit transpositum, ut patet ex Nicephoro
et Historia tripartita. Ecclesia Romana est filia synagogae
Ierosolimitanae per doctrinam Patrum; ergo etc.

9. Quod Ecclesia adhuc sub Babylone haereticorum et infidelium

Precedente Successiva