Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 192

Precedente Successiva

eorum salvae fient. Et Turcae promptius ad fidem venient,
cum audierint quod Paradisus quem ponit Macomettus, in quo
manducatur et fiunt matrimonia, non in Coelo sed in terra erit,
praeludium quasi coelestis Paradisi, ab eo non considerati. Et
prophetiae nostrae, quibus non intellectis errant, melius percipientur.
Et haeretici, nescientes hanc rempublicam sacerdotalem,
putant sese omnes esse sacerdotes, quod tantum gubernatoribus
ex Isaia competit, unde celerius ad Ecclesiam Romanam redibunt.
Item, consolabuntur iusti patientes, philosophi, poëtae, prophetae
et quicumque scribunt de regimine principum et reipublicae,
videntes regulas iustitiae desideratas uno tempore adimplendas.
Item, reges omnes inclinabunt ad unionem et populi contra
hostes fidei, ut citius videre possint tantum bonum. Et cessabit disputatio
de iurisdictione, quae fuit venenum inter pontificatum et
imperium, tempore Svevorum praecipue, ut scripsi in libro De monarchia.

12. Quod fratres sancti Dominici sint praeparaturi hanc rempublicam
saltem plusquam coeteri, ex eo patet, quod prima quatriga
equorum missorum ad eius acquisitionem apud Zachariam est alba;
idem canit Ecclesia in responsorio sexto sancti Vincentii.
Unde sapienter abbas Ioachinus praedixit ordines mendicantes et
depinxit abitus Venetiis et in monasterio Sancti Ioannis de Flora in
Calabria: divinans in uno est credendus in alio per regulam
Moysi et Ieremiae de prophetis. Item, quando Christus aperit
primum sigillum coram albis senatoribus pro hac republica aedificanda
et unienda ex quattuor ventis coeli in Apocalypsi, primus
equus egrediens victor est albus. Eques est Christus, equus est

Precedente Successiva