Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 200

Precedente Successiva

Item, regnum Turcarum prope est ad interitum in decimo quinto
imperatore: finito autem, Romana Ecclesia habebit statum requiei,
per Lactantium. Apparuit ultima quatriga Zachariae, qui
sunt Iesuitae, ut multi putant. Item, Dominus Iesus ab arbore fici
parabolam finis mundi discendam dixit; nam praecedent, ait, signa,
idest praelia, terraemotus, fames, et sonitus maris, et motiones
in sole, luna et stellis; ubi sanctus Ambrosius Super Lucam:
«Quia in occasu», inquit, «saeculi sumus, praecedunt aegritudines
mundi, scilicet fames, pestilentiae et persecutio Hunnorum,
Gothorum, Vandalorum» etc. Et sanctus Gregorius Super Lucam
ait praecessisse fames, terraemotus et praelia, ex quibus alia signa,
idest in sole, luna et stellis, proxima esse formidamus, quae non
longe esse ab aëris immutatione colligimus, pulchre sane: nam
non mutantur inferiora nisi superiorum mutatione corporum.
Haec autem signa, quae formidat sanctus Gregorius, nunc apparent:
nam sol decem millibus milliaribus accessit propior ad terram
ex Ptolomaeo usque ad nos, ut praevidit sanctus Gregorius et
demonstrat cultura soli et morum septentrionalium, et instrumenta
astronomorum Suetiae et Fillandiae. Item, consensu omnium
astrologorum, aliquae stellae Scorpionis intraverunt Sagittarium
et aliquae Tauri Geminos, quod impossibile est secundum
Aristotelem (primo De coelo), ut fiat naturaliter. Et Plato ait quod,
quando fiunt tales exorbitantiae, omnes res humanae mutantur et
mundus incendia magna et inundationes patitur; et probat historiis
multis idem Ioannes Annius praedicator super fragmentis Antiquitatum:
quae mirabilia nusquam hucusque visa debent praedicari
et monere nos finem totius naturae. Sunt enim aegritudines

Precedente Successiva