Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 202

Precedente Successiva

mortales mundi per Dominum Iesum et sanctum Ambrosium. Si
adducam pestilentias, et «phialas irae Dei» fundentes, et praelia,
et haereses, et paucitatem fidei, et charitatis frigus, et terraemotus
Siciliae utriusque, inundationes Tybris et Padi, mirabiles etiam
Romanis gentilibus et prodigiosas, ecclypses solis et lunae frequentes,
proxime praeteritas et futuras, et maxime in 1601 et ’605
et ’607, quamvis sint mirabilissimae, nihil sunt ad solis et stellarum
fixarum exorbitantias. Et ideo viri increduli taceant, qui mihi obiiciunt
horam extremam divi Ioannis esse prolixiorem die toto; et
in historiis prodigia, idest ecclypses, fames, terraemotus et inundationes,
longe plures notatas fuisse, et tamen mundus non interiit:
ergo sunt naturalia etc. Respondeo quod naturale est aegritudinibus
mori mundum, Deo donante talem naturam, ut ex Ambrosio;
et ideo omnia prodigia sunt signa alicuius mutationis in historiis.
Sed haec posita sunt a Christo ut signa totius mutationis: iris quoque
est naturalis per philosophos; et tamen est signum foederis
Dei. Item, Isaias praedixit, quod viri illusores non credent talibus
signis, dicentes: «Veniat consilium Sancti Israël, et videamus» etc.;
et alibi: «Percussimus foedus cum Inferno» etc.; et sanctus Petrus
dicit, quod venient «illusores isti, dicentes: – Ex quo dormierunt
patres omnia perseverant ut prius»; et Dominus Iesus dixit, quod
comprehendet eos dies Domini, sicut illos qui non credebant Noë
facienti archam et praedicanti eorum interitum; et Apostolus ait,
quod nos non sumus filii tenebrarum, quos «dies Domini sicut fur
in nocte» comprehendat. Unde elicimus quod, quanto plura notantur
in historiis signa, eo magis timere debeamus, et non cavillemur
dicentes esse naturalia: natura enim Dei est instrumentum.
Ideo dico, quod non omnia signa fient simul, sed paulatim; et ideo
per Ambrosium et Gregorium aliqua signa iudicii ante eos praecesserunt,

Precedente Successiva