Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 206

Precedente Successiva

omnia regna et monarchiae interiere in septenario et novenario:
patet de Assyriis, Persis, Medis, Graecis etc. Hoc autem naturale
est: nam creavit omnia Deus «numero, pondere et mensura», per
Salomon, quamvis Aristoteles neget falso vires numeri. Item, febres,
aetates, complexiones in septenariis et novenariis mutantur.
Et Moyses utitur in distributiones temporum septenariis, et pro
iubileo septem septies assignat; utitur iisdem Ieremias in sabbatismo
Terrae Sanctae et Daniel in hebdomatis; et Origenes et Augustinus
saepe mysticos numeros ponunt. Cum ergo annus 1600
sit compositus ex nono et septimo centenario, manifestum est esse
criticum et iudicatorium magnarum mutationum rerum nostrarum.
Unde Augustus scribit ad nepotem quod annus 63, propter
compositionem septem et novem, sit fatalis hominibus. Ergo
respublica Christiana faciet mutationem. Nam ecclypses, inundationes,
morbi venerei, inventio Orbis, mutatio anni tempore
Gregorii XIII, fames, pestes, haereses transactae, syderum varietas
inaudita, descriptio hominum in Regno, instans Turcarum divisio,
paucitas fidei et brucorum prodigiosa illuvio in Italiam dicunt fore
mutationes rerum humanarum; ergo in hoc septenario, quod
sequitur post 1600. Item Cyprianus Leovitius, Arquatus et alii
astrologi idem asserunt, et quidem Tartaros venturos putant in Italiam,
qui fient Christiani; populi enim septentrionales, qui sunt ex
Iaphet, semper occuparunt tabernacula Sem, idest abitantium in
climatis temperatis, sed tamen legem et religionem a nobis semper
acceperunt, ut Noë praemonstravit. Item, ego bene interpretatus

Precedente Successiva