LI. Fides.

Fides alia est circa actionem, secundum quam servus dicitur fidelis; alia est circa cognitionem, et haec est duplex, theologica et philosophica. Theologica est certitudo quaedam primorum quorundam principiorum, quae illis per se habentur manifesta (licet nulla ratione comprehensibilia), quia a superiore intelligentia sunt expressa, quae neque decipi neque decipere potest; philosophica vero est certitudo quaedam ex his quae per se ad sensum et ad oculos ex habitu primorum principiorum sunt manifesta. Itaque fides, sive theologica sive philosophica, est circa principia indubitabilia. Et haec distinguitur in implicitam et explicitam: implicita fides est consequentiarum et consequutionum earum, quae ex habitu primorum principiorum deducuntur (in eo enim, quod creditur hominem maius esse anima, est implicita fides, id est habitus illius principii primi ‘toum est maius sua parte’); alia est explicita, sicut expressio istius propositionis secundum se. Secundum scholasticos theologos fides implicita est in infantibus et plebe, qui in virtute parentum et maiorum, quibus subsunt et quibus obtemperant et quorum munerum sunt participes, credere intelliguntur ea quorum rationem non habent neque evidentiam; explicita est, quae in sapientibus et doctoribus. Distinguitur etiam in vivam et mortuam etc.

L. Fides.

Hanc auctoritatem sequitur fides, nempe certitudo quaedam infallibilis, qua ea revelata et divina voce producta certiora habeantur (si non in eodem certitudinis gradu), quam quae sensibus sunt manifesta, et ipse habitus primorum principiorum. Atque ita extra sensus et rationis principia sunt censenda, ut supra haec ipsa intelligantur, non contra, ut non secundum rationem et humanam conditionem agamur, sed ut in divinam similitudinem et sapientiam efferamur, ut per hanc fidem ad illam intelligentiam promoveamur. Differt haec fides theologica a philosophica, quia haec per naturalia et nobis innata hominem in suis naturalibus et per sua naturalia perficiendum assumit, illa vero per supranaturalia principia ad supernaturalem finem manuducit, si ipsa est in negotio veritas divina, non autem sub usurpato nomine daemonum vel hominum impostura.

Fides.

Fides est species cognitionis, quam in suo loco definivimus principium omnis cognitionis, maxime vero scientiae, comprehendens eos terminos qui sunt per se noti et per quos alia cognoscuntur; et hanc in theologicam et philosophicam distinximus, quarum haec habet certitudinem ex proprio, illa ex alieno sensu, qui non fallat neque  fallatur.

 

Torna