VIII. Materia.

Materia primo duplex est. Prima et absoluta, seu prima simpliciter, quae definitur possibilitas essendi, et hoc pacto est in omnibus rebus dependentibus ab alio, sive aeternae sint sive temporaneae. Qua ratione solus Deus est immaterialis et simplex, nempe actus purus. Secunda contracta et in genere rerum naturalium, et haec in suo ordine duplex adhuc est: prima, quae est subiectum formarum substantialium, quae nunc recipit formam videlicet nutrimenti, nunc seminis, nunc embryonis, nunc hominis; et materia non prima, quae improprie materia dicitur, quae est subiectum formarum accidentalium. Et haec est duplex: alia quae respicit formam propriam et connaturalem, sicut mel est subiectum suae dulcedinis et coloris, imo magis aqua subiectum suae humiditatis; alia quae respicit formam appropriabilem et adventitiam, sicut lignum est subiectum statuae Mercurii, imaginis et formae Iovis vel vasis. Et hanc differentiam adducit Themistius in Paraphrasi I. Physic., ut materiam appellemus primum subiectum, subiectum vero appellemus compositum respectu accidentium suorum. Materia item distinguitur in ex qua, sicut ex lapidibus fit domus; materia in qua, sicut in marmore fit Mercurius, ubi insculpitur vel pingitur, vel in qua est pictura vel sculptura; materia circa quam est, sicut lignum respectu fabri lignarii, ferrum ferrarii, aurum aurifabri; item mensurabile respectu geometrae, numerabile respectu arithmetici, et omnino omne artis subiectum respectu artificis. Quae proprius appellatur obiectum, quod dicitur materia circa quam, respectu operariorum; dicitur vero materia de qua, respectu considerantium. Ita distinguitur subiectum, quod debet esse sub eodem titulo cum materia, in subiectum compositionis, sicut materia et pars rei; secundo subiectum inhaesionis, sicut compositum cui inhaerent accidentia extrinseca; tertio subiectum inexistentiae, sicut cui inhaerent qualitates intrinsecae, habitus, dispositiones, naturales potentiae vel impotentiae; quarto subiectum praedicationis, sicut homo est subiectum respectu animalis, Socrates respectu hominis; quinto subiectum apprehensionis, ad quod videlicet refertur potentia cognoscitiva vel appetitiva, et hoc proprie dicitur obiectum, sicut color respectu visus, dulce respectu gustus, scientia respectu intellectus, bonum respectu voluntatis et similia, ubi nota differentiam inter subiectum et obiectum. Subiectum enim visus est oculus, auditus est auris; obiectum vero visus est visibile, auditus vero audibile seu sonus; subiectum voluntatis est anima, obiectum vero est bonum seu appetibile; itaque obiectum est in genere subiecti tanquam materia circa quam, differt vero a subiecto, quod est proprie materia in qua.

VII. Materia.

Cuius operationi universalis materia subest, quam ad formationem omnium specierum ipse promovit, quamque subinde ad particularium generationem, iuxta innumerabilium individuorum vicissitudinem a subordinatis caussis peragendam, per aeternitatem seculorum destinavit.

Materia.

Materiam quoque, quae ante vulgata elementa substernitur, unam et individuam secundum essentiam, innumerabilibus formis atque similitudinibus configurat, ut melius per universum et singillatim per omnes partes nequeat configurari; sicut et intellectus rationalis unam universalem intentionem atque speciem entis ad innumerabilium conceptionum diversarum, utpote ad mundi rationalis constitutionem promovet et perducit.

 

Torna