Frontespizio

Legenda colori
tabella corrispondenza colore/informazione testuale


archivio/opere/tractatus de intellectus emendatione

Tractatus de Intellectus Emendatione. Spinoza, Baruch - 1670


in Opera, im Auftrag der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, hrsg. von Carl Gebhardt, Heidelberg, Carl Winters Universitaetsbuchhandlung, 1972, vol. II, pp. 1-40.


 
 
|3|
Tractatus
De
Intellectus
Emendatione
,
Et de via, qua optime in veram rerum Cognitionem
dirigitur.

|5| Tractatus
De
Intellectus
Emendatione
,
Et de via, qua optime in veram rerum Cognitionem
dirigitur.
~ Postquam me Experientia docuit, omnia, quae in
communi vita frequenter occurrunt, vana, et futilia
esse: cum viderem omnia, a quibus, et
quae timebam, nihil neque boni, neque mali in se
habere, nisi quatenus ab iis animus movebatur,
constitui tandem inquirere, an aliquid daretur,
quod verum bonum, et sui communicabile esset, et a quo solo,
rejectis caeteris omnibus, animus afficeretur; imo an aliquid daretur,
quo invento, et acquisito, continua, ac summa in aeternum
fruerer laetitia.
Dico, me tandem constituisse : primo enim intuitu
inconsultum videbatur, propter rem tunc incertam certam amittere
velle: videbam nimirum commoda, quae ex honore, ac divitiis
acquiruntur, et quod ab iis quaerendis cogebar abstinere, si seriam
rei alii novae operam dare vellem: et si forte summa felicitas
in iis esset sita, perspiciebam, me ea debere carere; si vero in iis non
esset sita, eisque tantum darem operam, tum etiam summa carerem
felicitate. Volvebam igitur animo, an forte esset possibile ad
novum institutum, aut saltem ad ipsius certitudinem pervenire, licet
ordo, et commune vitae meae institutum non mutaretur; quod saepe
frustra tentavi.
Nam quae plerumque in vita occurrunt, et apud
homines, ut ex eorum operibus colligere licet, tanquam summum
bonum aestimantur, ad haec tria rediguntur; divitias scilicet,
|6| honorem, atque libidinem. His tribus adeo distrahitur mens, ut
minime possit de alio aliquo bono cogitare.
Nam quod ad libidinem
attinet, ea adeo suspenditur animus, ac si in aliquo bono quiesceret;
quo maxime impeditur, ne de alio cogitet; sed post illius
fruitionem summa sequitur tristitia, quae, si non suspendit mentem,
tamen perturbat, et hebetat.
~ Honores, ac divitias persequendo non parum etiam distrahitur
mens, praesertim, ubi (a) hae non nisi propter se quaeruntur,
quia tum supponuntur summum esse bonum; honore vero
multo adhuc magis mens distrahitur: supponitur enim semper
bonum esse per se, et tanquam finis ultimus, ad quem omnia
diriguntur. Deinde in his non datur, sicut in libidine, poenitentia;
sed quo plus utriusque possidetur, eo magis augetur
laetitia, et consequenter magis ac magis incitamur ad utrumque
augendum: si autem spe in aliquo casu frustremur, tum summa
oritur tristitia.
~ Est denique honor magno impedimento, eo quod, ut ipsum
assequamur, vita necessario ad captum hominum est dirigenda,
fugiendo scilicet, quod vulgo fugiunt, et quaerendo, quod vulgo
quaerunt homines.
(a) Potuissent hac latius, et distinctius explicari, distinguendo scilicet divitias, quae quaeruntur
vel propter se, vel propter honorem, vel propter libidinem, vel propter valetudinem, et augmentum
scientiarum et artium; sed hoc ad suum locum reservatur, quia hujus loci non est,
haec adeo accurate inquirere.

~ Cum itaque viderem, haec omnia adeo obstare, quominus operam
novo alicui instituto darem, imo adeo esse opposita, ut ab
uno, aut altero necessario esset abstinendum, cogebar inquirere,
quid mihi esset utilius; nempe, ut dixi, videbar bonum certum
pro incerto amittere velle. Sed postquam aliquantulum huic rei incubueram,
inveni primo, si, hisce omissis, ad novum institutum
accingerer, me bonum sua natura incertum, ut clare ex dictis possumus
colligere, omissurum pro incerto, non quidem sua natura
(fixum enim bonum quaerebam), sed tantum quoad ipsius consecutionem:
Assidua autem meditatione eo perveni, ut viderem,
quod tum, modo possem penitus deliberare, mala certa pro bono
certo omitterem. Videbam enim me in summo versari periculo, et
|7| me cogi, remedium, quamvis incertum, summis viribus quaerere;
veluti aeger lethali morbo laborans, qui ubi mortem certam
praevidet, ni adhibeatur remedium, illud ipsum, quamvis incertum,
summis viribus cogitur quaerere, nempe in eo tota ejus spes
est sita;
illa autem omnia, quae vulgus sequitur, non tantum nullum
conferunt remedium ad nostrum esse conservandum, sed
etiam id impediunt, et frequenter sunt causa interitus eorum, qui
ea possident <( indien men dus mag spreken )>, (b) et semper causa
interitus eorum, qui ab iis possidentur. Permulta enim exstant
exempla eorum, qui persecutionem ad necem usque passi sunt
propter ipsorum divitias, et etiam eorum, qui, ut opes compararent,
tot periculis sese exposuerunt, ut tandem vita poenam luerent
suae stultitiae. Neque eorum pauciora sunt exempla, qui,
ut honorem assequerentur, aut defenderent, miserrime passi sunt.
Innumeranda denique exstant exempla eorum, qui prae nimia
libidine mortem sibi acceleraverunt.
Videbantur porro ex eo
haec orta esse mala, quod tota felicitas, aut infelicitas in hoc
solo sita est; videlicet, in qualitate objecti, cui adhaeremus
amore. Nam propter illud, quod non amatur, nunquam
orientur lites, nulla erit tristitia, si pereat, nulla invidia, si ab
alio possideatur, nullus timor, nullum odium, et, ut verbo
dicam, nullae commotiones animi; quae quidem omnia contingunt
in amore eorum, quae perire possunt, uti haec omnia, de
quibus modo locuti sumus. Sed amor erga rem aeternam, et infinitam
sola laetitia pascit animum, ipsaque omnis tristitiae est expers;
quod valde est desiderandum, totisque viribus quaerendum.
(b) Haec accuratius sunt demonstranda.

Verum non absque ratione usus sum his verbis: modo possem serio
deliberare
. Nam quamvis haec mente adeo clare perciperem, non
poteram tamen ideo omnem avaritiam, libidinem, atque gloriam
deponere.
~ Hoc unum videbam, quod, quamdiu mens circa has cogitationes
versabatur, tamdiu illa aversabatur, et serio de novo cogitabat
instituto; quod magno mihi fuit solatio. Nam videbam illa
mala non esse talis conditionis, ut remediis nollent cedere. Et
|8| quamvis in initio haec intervalla essent rara, et per admodum exiguum
temporis spatium durarent, postquam tamen verum bonum
magis ac magis mihi innotuit, intervalla ista frequentiora, et
longiora fuerunt; praesertim postquam vidi nummorum acquisitionem,
aut libidinem, et gloriam tamdiu obesse, quamdiu propter
se, et non, tanquam media ad alia, quaeruntur; si vero
tanquam media quaeruntur, modum tunc habebunt, et minime
oberunt, sed contra ad finem, propter quem quaeruntur, multum
conducent, ut suo loco ostendemus.
~ Hic tantum breviter dicam, quid per verum bonum intelligam,
et simul quid sit summum bonum. Quod ut recte intelligatur, notandum
est, quod bonum, et malum non, nisi respective, dicantur; adeo
ut una, eademque res possit dici bona, et mala secundum diversos
respectus, eodem modo ac perfectum, et imperfectum. Nihil enim,
in sua natura spectatum, perfectum dicetur, vel imperfectum;
praesertim postquam noverimus, omnia, quae fiunt, secundum
aeternum ordinem, et secundum certas Naturae leges fieri. Cum
autem humana imbecillitas illum ordinem cogitatione sua non assequatur,
et interim homo concipiat naturam aliquam humanam
sua multo firmiorem, et simul nihil obstare videat, quominus
talem naturam acquirat, incitatur ad media quaerendum, quae
ipsum ad talem ducant perfectionem: et omne illud, quod potest
esse medium, ut eo perveniat, vocatur verum bonum; summum
autem bonum est eo pervenire, ut ille cum aliis individuis, si fieri
potest, tali natura fruatur. Quaenam autem illa sit natura, ostendemus
suo loco, nimirum esse (c) cognitionem unionis, quam
mens cum tota Natura habet.
(c) Haec fusius suo loco explicantur.

(d) Nota, quod hic tantum curo enumerare scientias ad nostrum scopum necessarias, licet ad
earum seriem non attendam.

Hic est itaque finis, ad quem tendo,
talem scilicet naturam acquirere, et, ut multi mecum eam acquirant,
conari, hoc est, de mea felicitate etiam est operam dare,
ut alii multi idem, atque ego intelligant, ut eorum intellectus,
et cupiditas prorsus cum meo intellectu, et cupiditate conveniant;
utque hoc fiat, (d) necesse est < Vooreerst > tantum de Natura intelligere,
|9| quantum sufficit, ad talem naturam acquirendam; deinde formare
talem societatem, qualis est desideranda, ut quamplurimi
quam facillime, et secure eo perveniant. Porro <, ten darden ,>
danda est opera Morali Philosophiae, ut et Doctrinae de puerorum
Educatione; et, quia Valetudo non parvum est medium ad hunc
finem assequendum, concinnanda est <, ten vierden ,> integra
Medicina; et quia arte multa, quae difficilia sunt, facilia redduntur,
multumque temporis, et commoditatis in vita ea lucrari
possumus, ideo < ten vijfden ,> Mechanica nullo modo est
contemnenda. Sed ante omnia excogitandus est modus medendi
intellectus, ipsumque, quantum initio licet, expurgandi, ut
feliciter res absque errore, et quam optime intelligat.
Unde quisque
jam poterit videre, me omnes scientias ad unum finem (e), et
scopum velle dirigere, scilicet, ut ad summam humanam, quam
diximus, perfectionem perveniatur; et sic omne illud, quod in
scientiis nihil ad finem <et scopum> nostrum nos promovet, tanquam
inutile erit rejiciendum, hoc est, ut uno verbo dicam, omnes
nostrae operationes, simul et cogitationes ad hunc sunt dirigendae
finem.
(e) Finis in scientiis est unicus, ad quem omnes sunt dirigendae.

Sed quia, dum curamus eum consequi, et operam damus,
ut intellectum in rectam viam redigamus, necesse est vivere, propterea
ante omnia cogimur quasdam vivendi regulas, tanquam
bonas, supponere, has scilicet.
~ I. Ad captum vulgi loqui, et illa omnia operari, quae nihil
impedimenti adferunt, quominus nostrum scopum attingamus.
Nam non parum emolumenti ab eo possumus acquirere, modo
ipsius captui, quantum fieri potest, concedamus; adde, quod
tali modo amicas praebebunt aures ad veritatem audiendam.
~ II. Deliciis in tantum frui, in quantum ad tuendam valetudinem
sufficit.
~ III. Denique tantum nummorum, aut cujuscunque alterius
rei quaerere, quantum sufficit ad vitam, et valetudinem sustentandam,
et ad mores civitatis, qui nostrum scopum non oppugnant, imitandos.
~ Hisce sic positis, ad primum, quod ante omnia faciendum est,
me accingam, ad emendandum scilicet intellectum, eumque
|10| aptum reddendum ad res tali modo intelligendas, quo opus est,
ut nostrum finem assequamur. Quod ut fiat, exigit ordo, quem
naturaliter habemus, ut hic resumam omnes modos percipiendi,
quos hucusque habui ad aliquid indubie affirmandum, vel negandum,
quo omnium optimum eligam, et simul meas vires, et
naturam, quam perficere cupio, noscere incipiam.
~ Si accurate attendo, possunt omnes [modi percipiendi] ad quatuor potissimum reduci.
~ I. Est Perceptio, quam ex auditu, aut ex aliquo signo, quod
vocant ad placitum, habemus.
~ II. Est Perceptio, quam habemus ab experientia vaga, hoc
est, ab experientia, quae non determinatur ab intellectu; sed tantum
ita dicitur, quia casu sic occurrit, et nullum aliud habemus
experimentum, quod hoc oppugnat, et ideo tanquam inconcussum
apud nos manet.
~ III. Est Perceptio, ubi essentia rei ex alia re concluditur, sed
non adaequate; quod fit, (f) cum vel ab aliquo effectu causam colligimus,
vel cum concluditur ab aliquo universali, quod semper
aliqua proprietas concomitatur.
~ IV. Denique Perceptio est, ubi res percipitur per solam suam
essentiam, vel per cognitionem suae proximae causae.
(f) Hoc cum fit, nihil de causa intelligimus praeter id, quod in effectu consideramus: quod satis
apparet ex eo, quod tum causa non nisi generalissimis terminis explicetur, nempe his
, Ergo
datur aliquid, Ergo datur aliqua potentia, etc. Vel etiam ex eo, quod ipsam negative exprimant ,
Ergo non est hoc, vel illud, etc. In secundo casu aliquid causae tribuitur propter effectum,
quod clare concipitur, ut in exemplo ostendemus; verum nihil praeter propria, non vero
rei essentia particularis
.

~ Quae omnia exemplis illustrabo. Ex auditu tantum scio meum
natalem diem, et quod tales parentes habui, et similia; de quibus
nunquam dubitavi. Per experientiam vagam scio me moriturum:
hoc enim ideo affirmo, quia vidi alios mei similes obiisse
mortem, quamvis neque omnes per idem temporis spatium vixerint,
neque ex eodem morbo obierint. Deinde per experientiam
vagam etiam scio, quod oleum sit aptum alimentum ad nutriendam
|11| flammam, quodque aqua ad eam extinguendam apta sit; scio
etiam, quod canis sit animal latrans, et homo animal rationale,
et sic fere omnia novi, quae ad usum vitae faciunt. Ex alia vero re
hoc modo concludimus: postquam clare percipimus, nos tale
corpus sentire, et nullum aliud, inde, inquam, clare concludimus
animam unitam (g) esse corpori, quae unio est causa talis sensationis;
sed (h) quaenam sit illa sensatio, et unio, non absolute inde
possumus intelligere.
~ Vel postquam novi naturam visus, et simul, eum habere talem
proprietatem, ut unam, eandemque rem ad magnam distantiam
minorem videamus, quam si eam cominus intueamur, inde concludimus
Solem majorem esse, quam apparet, et alia his similia.
Per solam denique rei essentiam res percipitur; quando ex
eo, quod aliquid novi, scio, quid hoc sit aliquid nosse, vel ex
eo, quod novi essentiam animae, scio eam corpori esse unitam.
Eadem cognitione novimus duo et tria esse quinque, et, si dentur
duae lineae uni tertiae parallelae, eas etiam inter sese parallelas, etc.
Ea tamen, quae hucusque tali cognitione potui intelligere, perpauca
fuerunt.
(g) Ex hoc exemplo clare videre id est, quod modo notavi. Nam per illam unionem nihil intelligimus
praeter sensationem ipsam, effectus scilicet, ex quo causam, de qua nihil intelligimus,
concludebamus.

(h) Talis conclusio, quamvis certa sit, non tamen satis tuta est, nisi maxime caventibus. Nam
nisi optime caveant sibi, in errores statim incident: ubi enim res ita abstracte concipiunt,
non autem per veram essentiam, statim ab imaginatione confunduntur. Nam id, quod in
se unum est, multiplex esse imaginantur homines. Nam iis, quae abstracte, seorsim, et confuse
concipiunt, nomina imponunt, quae ab ipsis ad alia magis familiaria significandum usurpantur;
quo fit, ut haec imaginentur eodem modo, ac eas res imaginari solent, quibus primum
haec nomina imposuerunt.

~ Ut autem haec omnia melius intelligantur, unico tantum utar
exemplo, hoc scilicet. Dantur tres numeri: quaerit quis, quartum,
qui sit ad tertium, ut secundus ad primum. Dicunt hic passim
mercatores, se scire, quid sit agendum, ut quartus inveniatur,
quia nempe eam operationem nondum oblivioni tradiderunt,
quam nudam sine demonstratione a suis magistris audiverunt; alii
|12| vero ab experientia simplicium faciunt axioma universale, scilicet
ubi quartus numerus per se patet, ut in his 2, 4, 3, 6, ubi experiuntur,
quod ducto secundo in tertium, et producto deinde per
primum diviso fiat quotiens 6; et cum vident eundem numerum
produci, quem sine hac operatione noverant esse proportionalem,
inde concludunt operationem esse bonam ad quartum numerum
proportionalem semper inveniendum.
Sed Mathematici vi demonstrationis
Prop. 19. lib. 7. Euclidis sciunt, quales numeri inter se
sint proportionales, scilicet ex natura proportionis, ejusque proprietate,
quod nempe numerus, qui fit ex primo, et quarto aequalis
sit numero, qui fit ex secundo, et tertio; attamen adaequatam
proportionalitatem datorum numerorum non vident, et si videant,
non vident eam vi illius Propositionis, sed intuitive, < of > nullam
operationem facientes.
Ut autem ex his optimus eligatur modus
percipiendi, requiritur, ut breviter enumeremus, quae sint necessaria
media, ut nostrum finem assequamur, haec scilicet.
~ I. Nostram naturam, quam cupimus perficere, exacte nosse,
et simul tantum de rerum natura, quantum sit necesse.
~ II. Ut inde rerum differentias, convenientias, et oppugnantias
recte colligamus.
~ III. Ut recte concipiatur, quid possint pati, quid non.
~ IV. Ut hoc conferatur cum natura, et potentia hominis. Et
ex istis facile apparebit summa, ad quam homo potest pervenire,
perfectio.
~ His sic consideratis videamus, quis modus percipiendi nobis sit
eligendus.
~ Quod ad primum attinet. Per se patet, quod ex auditu, praeterquam
quod sit res admodum incerta, nullam percipiamus essentiam
rei, sicuti ex nostro exemplo apparet; et cum singularis existentia
alicujus rei non noscatur, nisi cognita essentia, uti postea
videbitur: hinc clare concludimus omnem certitudinem, quam ex
auditu habemus, a scientiis esse secludendam. Nam a simplici auditu,
ubi non praecessit proprius intellectus, nunquam quis poterit
affici.
|13| ~ (i) Quoad secundum. Nullus etiam dicendus est, quod habeat
ideam illius proportionis, quam quaerit. Praeterquam quod sit res
admodum incerta, et sine fine, nihil tamen unquam tali modo quis
in rebus naturalibus percipiet praeter accidentia, quae nunquam
clare intelliguntur, nisi praecognitis essentiis. Unde etiam et ille secludendus
est.
~ De tertio autem aliquo modo dicendum, quod habeamus ideam
rei, deinde quod etiam absque periculo erroris concludamus;
sed tamen per se non erit medium, ut nostram perfectionem acquiramus.
~ Solus quartus modus comprehendit essentiam rei adaequatam,
et absque erroris periculo; ideoque maxime erit usurpandus. Quomodo
ergo sit adhibendus, ut res incognitae tali cognitione a nobis
intelligantur, simulque, ut hoc quam compendiose fiat, curabimus
explicare: < dat is > postquam novimus, quaenam Cognitio nobis sit
necessaria, tradenda est Via, et Methodus, qua res, quae sunt cognoscendae,
tali cognitione cognoscamus.
Quod ut fiat, venit prius
considerandum, quod hic non dabitur inquisitio in infinitum; scilicet,
ut inveniatur optima Methodus verum investigandi, non opus
est alia Methodo, ut Methodus veri investigandi investigetur; et, ut
secunda Methodus investigetur, non opus est alia tertia, et sic in infinitum:
tali enim modo nunquam ad veri cognitionem, imo ad nullam
cognitionem perveniretur.
Hoc vero eodem modo se habet,
ac se habent instrumenta corporea, ubi eodem modo liceret argumentari.
Nam, ut ferrum cudatur, malleo opus est, et ut malleus
habeatur, eum fieri necessum est; ad quod alio malleo, aliisque
instrumentis opus est, quae etiam ut habeantur, aliis opus erit
instrumentis, et sic in infinitum; et hoc modo frustra aliquis probare
conaretur, homines nullam habere potestatem ferrum cudendi.
(i) Hic aliquanto prolixius agam de experientia; et Empiricorum, et recentium Philosophorum
procedendi Methodum examinabo.

Sed quemadmodum homines initio innatis instrumentis quaedam
facillima, quamvis laboriose, et imperfecte, facere quiverunt,
iisque confectis alia difficiliora minori labore, et perfectius confecerunt,
|14| et sic gradatim ab operibus simplicissimis ad instrumenta,
et ab instrumentis ad alia opera, et instrumenta pergendo, eo pervenerunt,
ut tot, et tam difficilia parvo labore perficiant; sic
etiam intellectus (k) vi sua nativa facit sibi instrumenta intellectualia,
quibus alias vires acquirit ad alia opera (l) intellectualia, et
ex iis operibus alia instrumenta, seu potestatem ulterius investigandi,
et sic gradatim pergit, donec sapientiae culmen attingat. Quod
autem intellectus ita sese habeat, facile erit videre, modo intelligatur,
quid sit Methodus verum investigandi, et quaenam sint illa
innata instrumenta, quibus tantum eget ad alia ex iis instrumenta
conficienda, ut ulterius procedat. Ad quod ostendendum sic procedo.
(k) Per vim nativam intelligo illud, quod in nobis a causis externis non causatur, quodque postea
in mea Philosophia explicabimus.

(l) Hic vocantur opera: in mea Philosophia, quid sint, explicabitur.

(m) Nota, quod hic non tantum curabimus ostendere id, quod modo dixi, sed etiam nos hucusque
recte processisse, et simul alia scitu valde necessaria.

~ Idea (m) vera (habemus enim ideam veram) est diversum quid a
suo ideato: Nam aliud est circulus, aliud idea circuli. Idea enim
circuli non est aliquid, habens peripheriam, et centrum, uti circulus,
nec idea corporis est ipsum corpus: et cum sit quid diversum
a suo ideato, erit etiam per se aliquid intelligibile; hoc est, idea,
quoad suam essentiam formalem, potest esse objectum alterius essentiae
objectivae, et rursus haec altera essentia objectiva erit etiam in se
spectata quid reale, et intelligibile, et sic indefinite. Petrus ex. gr.
est quid reale; vera autem idea Petri est essentia Petri objectiva, et
in se quid reale, et omnino diversum ab ipso Petro. Cum itaque
idea Petri sit quid reale, habens suam essentiam peculiarem, erit
etiam quid intelligibile, id est, objectum alterius ideae, quae idea
habebit in se objective omne id, quod idea Petri habet formaliter,
et rursus idea, quae est ideae Petri, habet iterum suam essentiam,
quae etiam potest esse objectum alterius ideae, et sic indefinite.
Quod quisque potest experiri, dum videt se scire, quid sit Petrus,
et etiam scire se scire, et rursus scit se scire, quod scit, etc. Unde
constat, quod, ut intelligatur essentia Petri, non sit necesse
|15| ipsam ideam Petri intelligere, et multo minus ideam ideae Petri;
quod idem est, ac si dicerem, non esse opus, ut sciam, quod
sciam me scire, et multo minus esse opus scire, quod sciam me
scire; non magis, quam ad intelligendam essentiam trianguli
opus sit essentiam circuli (n) intelligere. Sed contrarium datur in
his ideis. Nam ut sciam me scire, necessario debeo prius scire.
Hinc patet, quod certitudo nihil sit praeter ipsam essentiam objectivam;
id est, modus, quo sentimus essentiam formalem, est
ipsa certitudo. Unde iterum patet, quod ad certitudinem veritatis
nullo alio signo sit opus, quam veram habere ideam: Nam,
uti ostendimus, non opus est, ut sciam, quod sciam me scire.
Ex quibus rursum patet, neminem posse scire, quid sit summa
certitudo, nisi qui habet adaequatam ideam, aut essentiam objectivam
alicujus rei; nimirum, quia idem est certitudo, et essentia
objectiva.
(n) Nota, quod hic non inquirimus, quomodo prima essentia objectiva nobis innata sit. Nam
id pertinet ad investigationem naturae, ubi haec fusius explicantur, et simul ostenditur, quod
praeter ideam nulla datur affirmatio, neque negatio, neque ulla voluntas.

(o) Quid quaerere in anima sit, explicatur in mea Philosophia.

Cum itaque veritas nullo egeat signo, sed sufficiat
habere essentias rerum objectivas, aut, quod idem est, ideas, ut
omne tollatur dubium, hinc sequitur, quod vera non est Methodus
signum veritatis quaerere post acquisitionem idearum, sed
quod vera Methodus est via, ut ipsa veritas, aut essentiae objectivae
rerum, aut ideae (omnia illa idem significant) debito ordine (o)
quaerantur. Rursus Methodus necessario debet loqui de Ratiocinatione,
aut de intellectione; id est, Methodus non est ipsum
ratiocinari ad intelligendum causas rerum, et multo minus est
to intelligere causas rerum; sed est intelligere, quid sit vera idea,
eam a caeteris perceptionibus distinguendo, ejusque naturam investigando,
ut inde nostram intelligendi potentiam noscamus,
et mentem ita cohibeamus, ut ad illam normam omnia intelligat,
quae sunt intelligenda; tradendo, tanquam auxilia, certas
regulas, et etiam faciendo, ne mens inutilibus defatigetur. Unde
colligitur, Methodum nihil aliud esse, nisi cognitionem reflexivam,
|16| aut ideam ideae; et quia non datur idea ideae, nisi prius
detur idea, ergo Methodus non dabitur, nisi prius detur idea.
Unde illa bona erit Methodus, quae ostendit, quomodo mens dirigenda
sit ad datae verae ideae normam. Porro cum ratio, quae est
inter duas ideas, sit eadem cum ratione, quae est inter essentias
formales idearum illarum, inde sequitur, quod cognitio reflexiva,
quae est ideae Entis perfectissimi, praestantior erit cognitione reflexiva
caeterarum idearum; hoc est, perfectissima ea erit Methodus,
quae ad datae ideae Entis perfectissimi normam ostendit,
quomodo mens sit dirigenda.
~ Ex his facile intelligitur, quomodo mens, plura intelligendo,
alia simul acquirat instrumenta, quibus facilius pergat intelligere.
Nam, ut ex dictis licet colligere, debet ante omnia in nobis
existere vera idea, tanquam innatum instrumentum, qua intellecta
intelligatur simul differentia, quae est inter talem perceptionem,
et caeteras omnes. Qua in re consistit una Methodi pars. Et
cum per se clarum sit, mentem eo melius se intelligere, quo plura
de Natura intelligit, inde constat, hanc Methodi partem eo perfectiorem
fore, quo mens plura intelligit, et tum fore perfectissimam,
cum mens ad cognitionem Entis perfectissimi attendit,
sive reflectit. Deinde, quo plura mens novit, eo melius et suas
vires, et ordinem Naturae intelligit: quo autem melius suas vires
intelligit, eo facilius potest seipsam dirigere, et regulas sibi proponere;
et quo melius ordinem Naturae intelligit, eo facilius potest
se ab inutilibus cohibere; in quibus tota consistit Methodus, uti
diximus.
(p) Commercium habere cum aliis rebus est produci ab aliis, aut alia producere.

Adde quod idea eodem modo se habet objective, ac
ipsius ideatum se habet realiter. Si ergo daretur aliquid in Natura,
nihil commercii habens cum aliis rebus, ejus etiam si daretur
essentia objectiva, quae convenire omnino deberet cum formali,
nihil etiam (p) commercii haberet cum aliis ideis, id est, nihil
de ipsa poterimus < verstaan noch > concludere; et contra, quae habent
commercium cum aliis rebus, uti sunt omnia, quae in Natura existunt,
intelligentur, et ipsorum etiam essentiae objectivae idem habebunt
commercium, id est, aliae ideae ex eis deducentur, quae
|17| iterum habebunt commercium cum aliis, et sic instrumenta, ad
procedendum ulterius, crescent. Quod conabamur demonstrare.
Porro ex hoc ultimo, quod diximus, scilicet quod idea omnino
cum sua essentia formali debeat convenire, patet iterum,
quod, ut mens nostra omnino referat Naturae exemplar, debeat
omnes suas ideas producere ab ea, quae refert originem, et fontem
totius Naturae, ut ipsa etiam sit fons caeterarum idearum.
(q) Sicut etiam hic non dubitamus de nostra veritate.

~ Hic forte aliquis mirabitur, quod nos, ubi diximus, bonam
Methodum eam esse, quae ostendit, quomodo mens sit dirigenda
ad datae verae ideae normam, hoc ratiocinando probemus: id quod
ostendere videtur, hoc per se non esse notum. Atque adeo quaeri
potest, utrum nos bene ratiocinemur? Si bene ratiocinamur, debemus
incipere a data idea, et cum incipere a data idea egeat demonstratione,
deberemus iterum nostrum ratiocinium probare,
et tum iterum illud alterum, et sic in infinitum. Sed ad hoc respondeo:
quod si quis fato quodam sic processisset, Naturam investigando,
scilicet ad datae verae ideae normam alias acquirendo
ideas debito ordine, nunquam de sua veritate (q) dubitasset; eo quod
veritas, uti ostendimus, se ipsam patefacit, et etiam sponte omnia
ipsi affluxissent. Sed quia hoc nunquam, aut raro contingit, ideo
coactus fui illa sic ponere, ut illud, quod non possumus fato,
praemeditato tamen consilio acquiramus, et simul, ut appareret,
ad probandam veritatem, et bonum ratiocinium, nullis nos egere
instrumentis, nisi ipsa veritate, et bono ratiocinio: Nam bonum
ratiocinium bene ratiocinando comprobavi, et adhuc probare
conor. Adde, quod etiam hoc modo homines assuefiant meditationibus
suis internis. Ratio autem, cur in Naturae inquisitione
raro contingat, ut debito ordine ea investigetur, est propter
praejudicia, quorum causas postea in nostra Philosophia explicabimus.
Deinde quia opus est magna, et accurata distinctione, sicut
postea ostendemus; id quod valde est laboriosum. Denique propter
statum rerum humanarum, qui, ut jam ostensum est, prorsus
est mutabilis. Sunt adhuc aliae rationes, quas non inquirimus.
|18| ~ Si quis forte quaerat, cur ipse statim ante omnia veritates
Naturae isto ordine ostenderim: nam veritas se ipsam patefacit? Ei
respondeo, simulque moneo, ne propter Paradoxa, quae forte passim
occurrent, ea velit tanquam falsa rejicere; sed prius dignetur
ordinem considerare, quo ea probemus, et tum certus evadet,
nos verum assequutos fuisse, et haec fuit causa, cur haec praemiserim.
~ Si postea forte quis Scepticus et de ipsa prima veritate, et de
omnibus, quas ad normam primae deducemus, dubius adhuc maneret,
ille profecto aut contra conscientiam loquetur, aut nos fatebimur,
dari homines penitus etiam animo occaecatos a nativitate,
aut a praejudiciorum causa, id est, aliquo externo casu. Nam neque
seipsos sentiunt; si aliquid affirmant, vel dubitant, nesciunt se
dubitare, aut affirmare: dicunt se nihil scire; et hoc ipsum, quod
nihil sciunt, dicunt se ignorare; neque hoc absolute dicunt: nam
metuunt fateri, se existere, quamdiu nihil sciunt; adeo ut tandem
debeant obmutescere, ne forte aliquid supponant, quod veritatem
redoleat. Denique cum ipsis non est loquendum de scientiis:
nam quod ad vitae, et societatis usum attinet, necessitas eos
coëgit, ut supponerent, se esse, et ut suum utile quaererent, et
jurejurando multa affirmarent, et negarent. Nam, si aliquid ipsis
probetur, nesciunt, an probet, aut deficiat argumentatio. Si negant,
concedunt, aut opponunt; nesciunt se negare, concedere,
aut opponere; adeoque habendi sunt tanquam automata, quae
mente omnino carent.
~ Resumamus jam nostrum propositum. Habuimus hucusque
primo finem, ad quem omnes nostras cogitationes dirigere studemus.
Cognovimus secundo, quaenam sit optima perceptio, cujus
ope ad nostram perfectionem pervenire possimus. Cognovimus
tertio, quaenam sit prima via, cui mens insistere debeat, ut bene
incipiat; quae est, ut ad normam datae cujuscunque verae ideae pergat,
certis legibus inquirere. Quod ut recte fiat, haec debet Methodus
praestare: Primo veram ideam a caeteris omnibus perceptionibus
distinguere, et mentem a caeteris perceptionibus cohibere.
Secundo tradere regulas, ut res incognitae ad talem normam percipiantur.
|19| Tertio < en eindelijk > ordinem constituere, ne inutilibus
defatigemur. Postquam hanc Methodum novimus, vidimus quarto
hanc Methodum perfectissimam futuram, ubi habuerimus ideam
Entis perfectissimi. Unde initio illud erit maxime observandum,
ut quanto ocius ad cognitionem talis Entis perveniamus.
~ Incipiamus itaque a prima parte Methodi, quae est, uti diximus,
distinguere, et separare ideam veram a caeteris perceptionibus, et cohibere
mentem, ne falsas, fictas, et dubias cum veris confundat:
quod utcunque fuse hic explicare animus est, ut Lectores detineam
in cogitatione rei adeo necessariae, et etiam, quia multi sunt, qui vel
de veris dubitant ex eo, quod non attenderunt ad distinctionem,
quae est inter veram perceptionem, et alias omnes. Adeo ut sint veluti
homines, qui, cum vigilarent, non dubitabant se vigilare; sed
postquam semel in somniis, ut saepe fit, putarunt se certo vigilare,
quod postea falsum esse reperiebant, etiam de suis vigiliis dubitarunt:
quod contingit, quia nunquam distinxerunt inter somnum, et vigiliam.
Interim moneo, me hic essentiam uniuscujusque perceptionis,
eamque per proximam suam causam non explicaturum, quia hoc
ad Philosophiam pertinet, sed tantum traditurum id, quod Methodus
postulat, id est, circa quae perceptio ficta, falsa, et dubia versetur,
et quomodo ab unaquaque liberabimur. Sit itaque prima
inquisitio circa ideam fictam.
~ Cum omnis perceptio sit vel rei, tanquam existentis consideratae,
vel solius essentiae, et frequentiores fictiones contingant circa
res, tanquam existentes, consideratas, ideo prius de hac loquar;
scilicet ubi sola existentia fingitur, et res, quae in tali actu fingitur,
intelligitur, sive supponitur intelligi. Ex. gr. fingo Petrum, quem
novi, ire domum, eum me invisere, et (r) similia. Hic quaero, circa
quae talis idea versetur? Video eam tantum versari circa possibilia,
non vero circa necessaria, neque circa impossibilia.
(r) Vide ulterius id, quod de hypothesibus notabimus, quae a nobis clare intelliguntur; sed in
eo est fictio, quod dicamus, eas tales in corporibus caelestibus existere.

Rem impossibilem
voco, cujus natura <in existendo> implicat contradictionem, ut ea
existat; necessariam, cujus natura implicat contradictionem, ut
|20| ea non existat; possibilem, cujus quidem existentia, ipsa sua natura,
non implicat contradictionem, ut existat, aut non existat,
sed cujus existentiae necessitas, aut impossibilitas pendet a causis nobis
ignotis, quamdiu ipsius existentiam fingimus; ideoque si
ipsius necessitas, aut impossibilitas, quae a causis externis pendet,
nobis esset nota, nihil etiam de ea potuissemus fingere. Unde sequitur,
si detur aliquis Deus, aut omniscium quid, nihil prorsus
eum posse fingere. Nam, quod ad Nos attinet, postquam (s) novi
me existere, non possum fingere me existere, aut non existere;
nec etiam possum fingere elephantem, qui transeat per acus foramen;
nec possum, postquam (t) naturam Dei novi, fingere eum
existentem, aut non existentem: idem intelligendum est de Chimaera,
cujus natura existere implicat.
(s) Quia res, modo ea intelligatur, se ipsam manifestat, ideo tantum egemus exemplo sine alia
demonstratione. Idemque erit hujus contradictoria, quae ut appareat esse falsa, tantum
opus recenseri, uti statim apparebit, quum de fictione circa essentiam loquemur.

(t) Nota. Quamvis multi dicant se dubitare, an Deus existat, illos tamen nihil praeter nomen
habere, vel aliquid fingere, quod Deum vocant: id quod cum Dei natura non convenit, ut
postea suo loco ostendam.

(u) Per aeternam veritatem talem intelligo, quae, si est affirmativa, nunquam poterit esse negativa.
Sic prima, et aeterna veritas est
, Deum esse, non autem est aeterna veritas , Adamum
cogitare. Chimaeram non esse, est aeterna veritas, non autem , Adamum non cogitare.

Ex quibus patet id, quod
dixi, scilicet quod fictio, de qua hic loquimur, non contingit
circa aeternas (u) veritates. Statim etiam ostendam, quod nulla
fictio versetur circa aeternas veritates. Sed antequam ulterius
pergam, hic obiter notandum est, quod illa differentia, quae est
inter essentiam unius rei, et essentiam alterius, ea ipsa sit inter
actualitatem, aut existentiam ejusdem rei, et inter actualitatem,
aut existentiam alterius rei. Adeo ut si existentiam ex. gr.
Adami tantum per generalem existentiam concipere velimus,
idem futurum sit, ac si, ad concipiendam ipsius essentiam, ad
naturam entis attendamus, ut tandem definiamus, Adamum
esse ens. Itaque quo existentia generalius concipitur, eo etiam
confusius concipitur, faciliusque unicuique rei potest affingi:
econtra, ubi particularius concipitur, clarius tum intelligitur, et
|21| difficilius alicui, nisi rei ipsi, ubi non attendimus ad Naturae
ordinem, affingitur. Quod notatu dignum est.
~ Veniunt jam hic ea consideranda, quae vulgo dicuntur fingi,
quamvis clare intelligamus, rem ita sese non habere, uti eam fingimus.
Ex. gr. quamvis sciam terram esse rotundam, nihil tamen
vetat, quominus alicui dicam terram medium globum esse, et
tanquam medium pomum auriacum in scutella, aut solem circum
terram moveri, et similia. Ad haec si attendamus, nihil videbimus,
quod non cohaereat cum jam dictis, modo prius advertamus, nos
aliquando potuisse errare, et jam errorum nostrorum esse conscios;
deinde quod possumus fingere, aut ad minimum putare, alios homines
in eodem esse errore, aut in eum, ut nos antehac, posse incidere.
Hoc, inquam, fingere possumus, quamdiu nullam videmus
impossibilitatem, nullamque necessitatem: Quando itaque
alicui dico, terram non esse rotundam, etc., nihil aliud ago, quam
in memoriam revoco errorem, quem forte habui, aut in quem
labi potui, et postea fingo, aut puto eum, cui hoc dico, adhuc
esse, aut posse labi in eundem errorem. Quod, ut dixi, fingo,
quamdiu nullam video impossibilitatem, nullamque necessitatem:
hanc vero si intellexissem, nihil prorsus fingere potuissem, et tantum
dicendum fuisset, me aliquid operatum esse.
(x) Postea cum de fictione, quae versatur circa essentias, loquemur, clare apparebit, quod fictio
nunquam aliquid novi facit, aut menti praebet; sed quod tantum ea, quae sunt in cerebro,
aut in imaginatione, revocantur ad memoriam, et quod confuse ad omnia simul mens attendit.
Revocantur ex. gr. in memoriam loquela, et arbor; et cum mens confuse attendit sine
distinctione, putat arborem loqui. Idem de existentia intelligitur, praesertim, uti diximus
cum adeo generaliter, ac ens, concipitur: quia tum facile applicatur omnibus, quae simul
in memoria occurrunt. Quod notatu valde dignum est.

~ Superest jam, ut ea etiam notemus, quae in Quaestionibus supponuntur;
id quod passim etiam contingit circa impossibilia. Ex. gr.
quum dicimus: supponamus hanc candelam ardentem jam non ardere,
aut supponamus eam ardere in aliquo spatio imaginario, sive
ubi nulla dantur corpora: Quorum similia passim supponuntur, quamvis
hoc ultimum clare intelligatur impossibile esse; sed quando hoc
fit, nil prorsus fingitur. Nam primo nihil aliud egi, quam quod (x) in
|22| memoriam revocavi aliam candelam non ardentem (aut hanc eandem
concepi sine flamma), et, quod cogito de ea candela, id ipsum
de hac intelligo, quamdiu ad flammam non attendo. In secundo
nihil aliud fit, quam abstrahere cogitationes a corporibus circumjacentibus,
ut mens se convertat ad solam candelae, in se sola spectatae,
contemplationem, ut postea concludat candelam nullam habere
causam ad sui ipsius destructionem. Adeo ut si nulla essent corpora
circumjacentia, candela haec, ac etiam flamma manerent immutabiles,
aut similia: Nulla igitur datur hic fictio, sed (y) verae, ac
merae assertiones.
~ Transeamus jam ad fictiones, quae versantur circa essentias solas,
vel cum aliqua actualitate, sive existentia simul. Circa quas
hoc maxime venit considerandum: quod, quo mens minus intelligit,
et tamen plura percipit, eo majorem habeat potentiam fingendi,
et quo plura intelligit, eo magis illa potentia diminuatur.
Eodem ex. gr. modo, quo supra vidimus, nos non posse fingere,
quamdiu cogitamus, nos cogitare, et non cogitare, sic etiam,
postquam novimus naturam corporis, non possumus fingere muscam
infinitam; sive postquam novimus naturam (z) animae, non
possumus fingere eam esse quadratam, quamvis omnia verbis possimus
effari. Sed, uti diximus, quo minus homines norunt Naturam,
eo facilius multa possunt fingere; veluti, arbores loqui,
homines in momento mutari in lapides, in fontes, apparere in
speculis spectra, nihil fieri aliquid, etiam Deos in bestias, et homines
mutari, ac infinita ejus generis alia.
(y) Idem etiam de hypothesibus intelligendum, quae fiunt ad certos motus explicandum, qui
conveniunt cum caelorum phaenomenis, nisi quod ex iis, si motibus caelestibus applicentur,
naturam caelorum concludant, quae tamen alia potest esse, praesertim cum ad explicandum tales
motus multae aliae causae possint concipi.

(z) Saepe contingit, hominem hanc vocem anima ad suam memoriam revocare, et simul aliquam
corpoream imaginem formare. Cum vero haec duo simul repraesentantur, facile putat se
imaginari, et fingere animam corpoream: quia nomen a re ipsa non distinguit. Hic postulo,
ut lectores non sint praecipites ad hoc refutandum, quod, ut spero, non facient, modo ad
exempla quam accurate attendant, et simul ad ea, quae sequuntur
.

|23| ~ Aliquis forte putabit, quod fictio fictionem terminat, sed non
intellectio; hoc est, postquam finxi aliquid, et quadam libertate
volui assentiri, id sic in rerum natura existere, hoc efficit, ut postea
non possimus id alio modo cogitare. Ex. gr. postquam finxi
(ut cum iis loquar) naturam corporis talem, mihique ex mea libertate
persuadere volui, eam sic realiter existere, non amplius
licet muscam v. g. infinitam fingere, et postquam finxi essentiam
animae, eam quadrare non possum, etc. Sed hoc examinandum.
Primo: vel negant, vel concedunt nos aliquid posse intelligere.
Si concedunt, necessario id ipsum, quod de fictione dicunt, etiam
de intellectione dicendum erit. Si vero hoc negant, videamus
nos, qui scimus, nos aliquid scire, quid dicant. Hoc scilicet dicunt,
animam posse sentire, et multis modis percipere non se
ipsam, neque res, quae existunt, sed tantum ea, quae nec in se,
nec ullibi sunt, hoc est, animam posse sola sua vi creare sensationes,
aut ideas, quae non sunt rerum; adeo ut ex parte eam, tanquam
Deum, considerent. Porro dicunt, nos, aut animam nostram
talem habere libertatem, ut nosmet, aut se, imo suam
ipsam libertatem cogat: Nam postquam ea aliquid finxit, et assensum
ei praebuit, non potest id alio modo cogitare, aut fingere,
et etiam ea fictione cogitur, ut etiam alia tali modo cogitentur, ut
prima fictio non oppugnetur; sicut hic etiam coguntur absurda,
quae hic recenseo, admittere propter suam fictionem; ad quae explodenda
non defatigabimur ullis demonstrationibus. Sed eos in
suis deliriis linquendo, curabimus, ut ex verbis, quae cum ipsis fecimus,
aliquid veri ad nostram rem hauriamus, nempe hoc (a):
(a) Quamvis hoc experientia videar concludere, et quis dicat id nil esse, quia deficit demonstratio,
eam, si quis desiderat, sic habeat. Cum in natura nihil possit dari, quod ejus leges
oppugnet, sed cum omnia secundum certas ejus leges fiant, ut certos, certis legibus, suos
producant effectus irrefragabili concatenatione: hinc sequitur, quod anima, ubi rem vere
concipit, perget objective eosdem effectus formare. Vide infra, ubi de idea falsa loquor.

Mens,
cum ad rem fictam, et sua natura falsam attendit, ut eam pensitet,
et intelligat, bonoque ordine ex ea deducat, quae sunt deducenda,
facile falsitatem patefaciet; et si res ficta sua natura sit
|24| vera, cum mens ad eam attendit, ut eam intelligat; et ex ea bono
ordine incipit deducere, quae inde sequuntur, feliciter perget sine
ulla interruptione, sicut vidimus, quod ex falsa fictione, modo
allata, statim ad ostendendam ejus absurditatem, et alias inde
deductas, praebuit se intellectus.
~ Nullo ergo modo timendum erit, nos aliquid fingere, si modo
clare, et distincte rem percipiamus: nam si forte dicamus homines
in momento mutari in bestias, id valde generaliter dicitur; adeo
ut nullus detur conceptus, id est, idea, sive cohaerentia subjecti, et
praedicati in mente: si enim daretur, simul videret medium, et
causas, quo, et cur tale quid factum sit. Deinde nec ad naturam
subjecti, et praedicati attenditur.
(b) N.B. Quod fictio in se spectata non multum differat a somnio, nisi quod in somniis non
offerantur causae, quae vigilantibus ope sensuum offeruntur: ex quibus colligunt illa repraesentamina
illo tempore non repraesentari a rebus extra se constitutis. Error autem, ut statim
apparebit, est vigilando somniare; et, si sit admodum manifestus, delirium vocatur
.

~ Porro, modo prima idea non sit ficta, et ex ea caeterae omnes
ideae deducantur, paulatim praecipitantia fingendi evanescet;
deinde cum idea ficta non possit esse clara, et distincta, sed
solummodo confusa, et omnis confusio inde procedat, quod
mens rem integram, aut ex multis compositam, tantum ex
parte noscat, et notum ab ignoto non distinguat: praeterea quod
ad multa, quae continentur in unaquaque re, simul attendat sine
ulla distinctione, inde sequitur primo, quod si idea sit alicujus
rei simplicissimae, ea non nisi clara, et distincta poterit esse: Nam
res illa non ex parte, sed tota, aut nihil ejus innotescere debebit.
Sequitur secundo, quod si res, quae componitur ex multis, in
partes omnes simplicissimas cogitatione dividatur, et ad unamquamque
seorsim attendatur, omnis tum confusio evanescet.
Sequitur tertio, quod fictio non possit esse simplex, sed quod
fiat ex compositione diversarum idearum confusarum, quae sunt
diversarum rerum, atque actionum, in Natura existentium; vel
melius ex attentione (b) simul sine assensu ad tales diversas ideas:
Nam si esset simplex, esset clara, et distincta, et per consequens
vera. Si ex compositione idearum distinctarum, esset etiam earum
|25| compositio clara, et distincta, ac proinde vera. Ex. gr. postquam
novimus naturam circuli, ac etiam naturam quadrati, jam non possumus
ea duo componere, et circulum facere quadratum, aut animam
quadratam, et similia.
~ Concludamus iterum breviter, et videamus, quomodo fictio nullo
modo sit timenda, ut ea cum veris ideis confundatur. Nam quoad
primam, de qua prius locuti sumus, ubi scilicet res clare concipitur,
vidimus, quod si ea res, quae clare concipitur, et etiam ipsius
existentia sit per se aeterna veritas, nihil circa talem rem poterimus
fingere; sed si existentia rei conceptae non sit aeterna veritas, tantum
est curandum, ut existentia rei cum ejus essentia conferatur, et
simul ad ordinem Naturae attendatur. Quoad secundam fictionem,
quam diximus esse simul attentionem sine assensu ad diversas
ideas confusas, quae sunt diversarum rerum, atque actionum, in
Natura existentium; vidimus etiam rem simplicissimam non posse
fingi, sed intelligi, et etiam rem compositam, modo ad partes
simplicissimas, ex quibus componitur, attendamus; imo nec ex
ipsis ullas actiones, quae verae non sunt, nos posse fingere: Nam
simul cogemur contemplari, quomodo, et cur tale quid fiat.
~ His sic intellectis, transeamus jam ad inquisitionem ideae falsae,
ut videamus, circa quae versetur, et quomodo nobis possimus cavere,
ne in falsas perceptiones incidamus. Quod utrumque non
erit nobis jam difficile post inquisitionem ideae fictae: Nam inter
ipsas nulla alia datur differentia, nisi quod haec supponat assensum,
hoc est (uti jam notavimus), quod nullae offeruntur causae, dum
repraesentamina ipsi offeruntur, quibus, sicut fingens, possit colligere,
ea non oriri a rebus extra se, et quod fere nihil aliud sit,
quam oculis apertis, sive dum vigilamus, somniare. Versatur
itaque idea falsa, vel (ut melius loquar) refertur ad existentiam rei,
cujus essentia cognoscitur, sive circa essentiam eodem modo, ac
idea ficta. Quae ad existentiam refertur, emendatur eodem modo,
ac fictio: nam si natura rei notae supponat existentiam necessariam,
impossibile est, ut circa existentiam illius rei fallamur; sed si existentia
rei non sit aeterna veritas, uti est ejus essentia, sed quod necessitas,
aut impossibilitas existendi pendeat a causis externis, tum
|26| cape omnia eodem modo, quo diximus, cum de fictione sermo
esset: nam eodem modo emendatur.
~ Quod attinet ad alteram [sc. ideam falsam], quae ad essentias refertur, vel etiam
ad actiones, tales perceptiones necessario semper sunt confusae, compositae
ex diversis confusis perceptionibus rerum in Natura existentium,
ut cum hominibus persuadetur, in silvis, in imaginibus, in
brutis, et caeteris adesse numina; dari corpora, ex quorum sola
compositione fiat intellectus; cadavera ratiocinari, ambulare, loqui;
Deum decipi, et similia; sed ideae, quae sunt clarae, et distinctae,
nunquam possunt esse falsae: Nam ideae rerum, quae clare, et distincte
concipiuntur, sunt vel simplicissimae, vel compositae ex ideis
simplicissimis, id est, a simplicissimis ideis deductae. Quod vero idea
simplicissima non queat esse falsa, poterit unusquisque videre, modo
sciat, quid sit verum, sive intellectus, et simul quid falsum.
~ Nam, quod id spectat, quod formam veri constituit, certum
est, cogitationem veram a falsa non tantum per denominationem
extrinsecam, sed maxime per intrinsecam distingui. Nam si quis
faber ordine concepit fabricam aliquam, quamvis talis fabrica
nunquam exstiterit, nec etiam unquam exstitura sit, ejus nihilominus
cogitatio vera est, et cogitatio eadem est, sive fabrica existat,
sive minus; et contra si aliquis dicit, Petrum ex. gr. existere,
nec tamen scit, Petrum existere, illa cogitatio respectu illius falsa
est, vel, si mavis, non est vera, quamvis Petrus revera existat.
Nec haec enunciatio, Petrus existit, vera est, nisi respectu illius, qui
certo scit, Petrum existere.
Unde sequitur in ideis dari aliquid reale,
per quod verae a falsis distinguuntur: quod quidem jam investigandum
erit, ut optimam veritatis normam habeamus (ex data enim
verae ideae norma nos nostras cogitationes debere determinare diximus,
methodumque cognitionem esse reflexivam), et proprietates
intellectus noscamus; nec dicendum hanc differentiam ex eo
oriri, quod cogitatio vera est res cognoscere per primas suas causas,
in quo quidem a falsa valde differret, prout eandem supra
explicui: Cogitatio enim vera etiam dicitur, quae essentiam alicujus
principii objective involvit, quod causam non habet, et per
se, et in se cognoscitur.
Quare forma verae cogitationis in eadem
|27| ipsa cogitatione sine relatione ad alias debet esse sita; nec objectum
tanquam causam agnoscit, sed ab ipsa intellectus potentia, et natura
pendere debet. Nam si supponamus, intellectum ens aliquod
novum percepisse, quod nunquam exstitit, sicut aliqui Dei intellectum
concipiunt, antequam res crearet (quae sane perceptio a
nullo objecto oriri potuit), et ex tali perceptione alias legitime deducere,
omnes illae cogitationes verae essent, et a nullo objecto
externo determinatae, sed a sola intellectus potentia, et natura dependerent.
Quare id, quod formam verae cogitationis constituit, in
ipsa eadem cogitatione est quaerendum, et ab intellectus natura deducendum.
Hoc igitur ut investigetur, ideam aliquam veram ob oculos
ponamus, cujus objectum maxime certo scimus a vi nostra cogitandi
pendere, nec objectum aliquod in Natura habere: in tali enim
idea, ut ex jam dictis patet, facilius id, quod volumus, investigare
poterimus. Ex. gr. ad formandum conceptum globi fingo ad
libitum causam, nempe semicirculum circa centrum rotari, et ex
rotatione globum quasi oriri. Haec sane idea vera est, et quamvis sciamus
nullum in Natura globum sic unquam ortum fuisse, est haec tamen
vera perceptio, et facillimus modus formandi globi conceptum.
Jam notandum hanc perceptionem affirmare semicirculum
rotari, quae affirmatio falsa esset, si non esset juncta conceptui
globi, vel causae talem motum determinantis, sive absolute, si haec
affirmatio nuda esset. Nam tum mens tantum tenderet ad affirmandum
solum semicirculi motum, qui nec in semicirculi conceptu
continetur, nec ex conceptu causae motum determinantis oritur.
Quare falsitas in hoc solo consistit, quod aliquid de aliqua re affirmetur,
quod in ipsius, quem formavimus, conceptu, non continetur,
ut motus, vel quies de semicirculo. Unde sequitur simplices
cogitationes non posse non esse veras, ut simplex semicirculi, motus,
quantitatis, etc. idea. Quicquid hae affirmationis continent,
earum adaequat conceptum, nec ultra se extendit; quare nobis licet
ad libitum sine ullo erroris scrupulo ideas simplices formare. Superest
igitur tantum quaerere, qua potentia mens nostra eas formare
possit, et quousque ea potentia se extendat: hoc enim invento facile
videbimus summam, ad quam possumus pervenire, cognitionem.
|28| Certum enim est hanc ejus potentiam se non extendere in
infinitum: Nam cum aliquid de aliqua re affirmamus, quod in
conceptu, quem de ea formamus, non continetur, id defectum
nostrae perceptionis indicat, sive quod mutilatas quasi, et truncatas
habemus cogitationes, sive ideas. Motum enim semicirculi falsum
esse vidimus, ubi nudus in mente est, eum ipsum autem verum,
si conceptui globi jungatur, vel conceptui alicujus causae talem
motum determinantis. Quod si de natura entis cogitantis sit,
uti prima fronte videtur, cogitationes veras, sive adaequatas formare,
certum est, ideas inadaequatas ex eo tantum in nobis oriri,
quod pars sumus alicujus entis cogitantis, cujus quaedam cogitationes
ex toto, quaedam ex parte tantum nostram mentem constituunt.
~ Sed quod adhuc venit considerandum, et quod circa fictionem
non fuit operae pretium notare, et ubi maxima datur deceptio, est,
quando contingit, ut quaedam, quae in imaginatione offeruntur,
sint etiam in intellectu, hoc est, quod clare, et distincte concipiantur,
quod tum, quamdiu distinctum a confuso non distinguitur,
certitudo, hoc est, idea vera cum non distinctis commiscetur.
Ex. gr. quidam Stoicorum forte audiverunt nomen animae, et
etiam quod sit immortalis, quae tantum confuse imaginabantur;
imaginabantur etiam, et simul intelligebant corpora subtilissima
caetera omnia penetrare, et a nullis penetrari. Cum haec omnia simul
imaginabantur, concomitante certudine hujus axiomatis, statim
certi reddebantur, mentem esse subtilissima illa corpora, et
subtilissima illa corpora non dividi, etc. Sed ab hoc etiam liberamur,
dum conamur ad normam datae verae ideae omnes nostras
perceptiones examinare cavendo, uti initio diximus, ab iis, quas
ex auditu, aut ab experientia vaga habemus. Adde quod talis deceptio
ex eo oritur, quod res nimis abstracte concipiunt: nam per
se satis clarum est, me illud, quod in suo vero objecto concipio, alteri
non posse applicare. Oritur denique etiam ex eo, quod prima
elementa totius Naturae non intelligunt; unde sine ordine procedendo,
et Naturam cum abstractis, quamvis sint vera axiomata,
confundendo, se ipsos confundunt, ordinemque Naturae pervertunt.
|29| Nobis autem, si quam minime abstracte procedamus, et a
primis elementis, hoc est, a fonte, et origine Naturae, quam primum
fieri potest, incipiamus, nullo modo talis deceptio erit metuenda.
~ Quod autem attinet ad cognitionem originis Naturae, minime
est timendum, ne eam cum abstractis confundamus: nam cum
aliquid abstracte concipitur, uti sunt omnia universalia, semper
latius comprehenduntur in intellectu, quam revera in Natura
existere possunt eorum particularia. Deinde cum in natura dentur
multa, quorum differentia adeo est exigua, ut fere intellectum effugiat,
tum facile (si abstracte concipiantur) potest contingere,
ut confundantur; at cum origo Naturae, ut postea videbimus, nec
abstracte, sive universaliter concipi possit, nec latius possit extendi
in intellectu, quam revera est, nec ullam habeat similitudinem
cum mutabilibus, nulla circa ejus ideam metuenda est confusio,
modo normam veritatis (quam jam ostendimus) habeamus: est
nimirum hoc ens, unicum, (z) infinitum, hoc est, est omne
esse, et praeter quod (a) nullum datur esse.
(z) Haec non sunt attributa Dei, quae ostendunt ipsius essentiam, ut in Philosophia ostendam.

(a) Hoc supra jam demonstratum est. Si enim tale ens non existeret, nunquam posset produci;
adeoque mens plus posset intelligere, quam Natura praestare, quod supra falsum esse constitit.

~ Hucusque de idea falsa. Superest, ut de idea dubia inquiramus,
hoc est, ut inquiramus, quaenam sint ea, quae nos possunt in dubium
pertrahere, et simul quomodo dubitatio tollatur. Loquor
de vera dubitatione in mente, et non de ea, quam passim videmus
contingere, ubi scilicet verbis, quamvis animus non dubitet, dicit
quis se dubitare: non est enim Methodi hoc emendare; sed potius
pertinet ad inquisitionem pertinaciae, et ejus emendationem.
Dubitatio itaque in anima nulla datur per rem ipsam, de qua dubitatur,
hoc est, si tantum unica sit idea in anima, sive ea sit vera, sive
falsa, nulla dabitur dubitatio, neque etiam certitudo: Sed tantum
talis sensatio. Est enim in se nihil aliud nisi talis sensatio; sed dabitur
per aliam ideam, quae non adeo clara, ac distincta est, ut possimus
ex ea aliquid certi circa rem, de qua dubitatur, concludere,
|30| hoc est, idea, quae nos in dubium conjicit, non est clara, et distincta.
Ex. gr. siquis nunquam cogitaverit de sensuum fallacia, sive experientia,
sive quomodocunque sit, nunquam dubitabit, an sol major,
aut minor sit, quam apparet. Inde Rustici passim mirantur, cum audiunt
solem multo majorem esse, quam globum terrae, sed cogitando
de fallacia sensuum oritur dubitatio. Id est, scit sensus aliquando
se decepisse; sed hoc tantum confuse scit: Nam nescit, quomodo
sensus fallant, et si quis post dubitationem acquisiverit veram cognitionem
sensuum, et quomodo per eorum instrumenta res ad distantiam
repraesententur, tum dubitatio iterum tollitur.
Unde sequitur,
nos non posse veras ideas in dubium vocare ex eo, quod forte aliquis
Deus deceptor existat, qui vel in maxime certis nos fallit, nisi
quamdiu nullam habemus claram, et distinctam Dei ideam; hoc est,
si attendamus ad cognitionem, quam de origine omnium rerum
habemus, et nihil inveniamus, quod nos doceat, eum non esse deceptorem
eadem illa cognitione, qua, cum attendimus ad naturam trianguli,
invenimus ejus tres angulos aequales esse duobus rectis <,
zo blijft de twijffeling >; sed si talem cognitionem Dei habemus,
qualem habemus trianguli, tum omnis dubitatio tollitur. Et eodem
modo, quo possumus pervenire ad talem cognitionem trianguli,
quamvis non certo sciamus, an aliquis summus deceptor nos
fallat, eodem etiam modo possumus pervenire ad talem Dei cognitionem,
quamvis non certo sciamus, an detur quis summus deceptor,
et, modo eam habeamus, sufficiet ad tollendam, uti dixi,
omnem dubitationem, quam de ideis claris, et distinctis habere
possumus. Porro si quis recte procedat investigando, quae prius sunt
investiganda, nulla interrupta concatenatione rerum, et sciat,
quomodo quaestiones sint determinandae, antequam ad earum cognitionem
accingamur, nunquam nisi certissimas ideas, id est, claras,
et distinctas habebit: Nam dubitatio nihil aliud est, quam
suspensio animi circa aliquam affirmationem, aut negationem, quam
affirmaret, aut negaret, nisi occurreret aliquid, quo ignoto cognitio
ejus rei debet esse imperfecta. Unde colligitur, quod dubitatio
semper oritur ex eo, quod res absque ordine investigentur.
~ Haec sunt, quae promisi tradere in hac prima parte Methodi. Sed
|31| ut nihil omittam eorum, quae ad cognitionem intellectus, et ejus
vires possunt conducere, tradam etiam pauca de memoria, et
oblivione; ubi hoc maxime venit considerandum, quod memoria
corroboretur ope intellectus, et etiam absque ope intellectus.
Nam quoad primum, quo res magis est intelligibilis, eo facilius
retinetur, et contra, quo minus, eo facilius eam obliviscimur.
Ex. gr. si tradam alicui copiam verborum solutorum, ea multo
difficilius retinebit, quam si eadem verba in forma narrationis tradam.
Corroboratur etiam absque ope intellectus, scilicet a vi,
qua imaginatio, aut sensus, quem vocant communem, afficitur
ab aliqua re singulari corporea. Dico singularem : imaginatio enim
tantum a singularibus afficitur: Nam si quis legerit ex. gr. unam tantum
Fabulam amatoriam, eam optime retinebit, quamdiu non legerit
plures alias ejus generis, quia tum sola viget in imaginatione: sed
si plures sint ejusdem generis, simul omnes imaginamur, et facile
confunduntur. Dico etiam corpoream : nam a solis corporibus afficitur
imaginatio. Cum itaque memoria ab intellectu corroboretur,
et etiam sine intellectu, inde concluditur, eam quid diversum esse
ab intellectu, et circa intellectum in se spectatum nullam dari memoriam,
neque oblivionem.
(d) Si vero duratio sit indeterminata, memoria ejus rei est imperfecta, quod quisque etiam videtur
a natura didicisse. Saepe enim, ut alicui melius credamus in eo, quod dicit, rogamus,
quando, et ubi id contigerit. Quamvis etiam ideae ipsae suam habeant durationem in mente,
tamen cum assueti simus durationem determinare ope alicujus mensurae motus, quod etiam
ope imaginationis fit, ideo nullam adhuc memoriam observamus, quae sit purae mentis.

Quid ergo erit memoria? Nihil aliud,
quam sensatio impressionum cerebri, simul cum cogitatione ad determinatam
durationem (d) sensationis; quod etiam ostendit reminiscentia.
Nam ibi anima cogitat de illa sensatione; sed non sub
continua duratione; et sic idea istius sensationis non est ipsa duratio
sensationis, id est, ipsa memoria. An vero ideae ipsae aliquam
patiantur corruptionem, videbimus in Philosophia. Et si hoc alicui
valde absurdum videatur, sufficiet ad nostrum propositum, ut
cogitet, quod, quo res est singularior, eo facilius retineatur,
sicut ex exemplo Comoediae modo allato patet. Porro quo res intelligibilior,
|32| eo etiam facilius retinetur. Unde maxime singularem,
et tantummodo intelligibilem non poterimus non retinere.
~ Sic itaque distinximus inter ideam veram, et caeteras perceptiones,
ostendimusque, quod ideae fictae, falsae, et caeterae habeant
suam originem ab imaginatione, hoc est, a quibusdam sensationibus
fortuitis, atque (ut sic loquar) solutis, quae non oriuntur
ab ipsa mentis potentia, sed a causis externis, prout corpus, sive
somniando, sive vigilando varios accipit motus. Vel si placet, hic
per imaginationem, quicquid velis, cape, modo sit quid diversum
ab intellectu, et unde anima habeat rationem patientis; perinde
enim est, quicquid capias, postquam novimus eandem quid
vagum esse, et a quo anima patitur, et simul etiam novimus, quomodo
ope intellectus ab eadem liberamur. Quare etiam nemo miretur,
me hic nondum probare, dari corpus, et alia necessaria, et tamen
loqui de imaginatione, de corpore, et ejus constitutione. Nempe,
ut dixi, est perinde, quid capiam, postquam novi esse quid
vagum, etc.
~ At ideam veram simplicem esse ostendimus, aut ex simplicibus
compositam, et quae ostendit, quomodo, et cur aliquid sit, aut
factum sit, et quod ipsius effectus objectivi in anima procedunt ad
rationem formalitatis ipsius objecti; id, quod idem est, quod veteres
dixerunt, nempe veram scientiam procedere a causa ad effectus;
nisi quod nunquam, quod sciam, conceperunt, uti nos hic,
animam secundum certas leges agentem, et quasi aliquod automa
spirituale.
Unde, quantum in initio licuit, acquisivimus notitiam
nostri intellectus, et talem normam verae ideae, ut jam non
vereamur, ne vera cum falsis, aut fictis confundamus; nec etiam
mirabimur, cur quaedam intelligamus, quae nullo modo sub imaginationem
cadunt, et alia sint in imaginatione, quae prorsus oppugnant
intellectum; alia denique cum intellectu conveniant;
quandoquidem novimus operationes illas, a quibus imaginationes
producuntur, fieri secundum alias leges, prorsus diversas a
legibus intellectus, et animam circa imaginationem tantum habere
rationem patientis. Ex quo etiam constat, quam facile ii in
|33| magnos errores possunt delabi, qui non accurate distinxerunt inter
imaginationem, et intellectionem.
In hos ex. gr. quod extensio
debeat esse in loco, debeat esse finita, cujus partes ab invicem
distinguuntur realiter, quod sit primum, et unicum fundamentum
omnium rerum, et uno tempore majus spatium occupet,
quam alio, multaque ejusmodi alia, quae omnia prorsus oppugnant
veritatem, ut suo loco ostendemus.
~ Deinde cum verba sint pars imaginationis, hoc est, quod, prout
vage ex aliqua dispositione corporis componuntur in memoria,
multos conceptus fingamus, ideo non dubitandum, quin etiam
verba aeque, ac imaginatio, possint esse causa multorum, magnorumque
errorum, nisi magnopere ab ipsis caveamus. Adde quod
sint constituta ad libitum, et captum vulgi; adeo ut non sint nisi
signa rerum, prout sunt in imaginatione, non autem prout sunt
in intellectu; quod clare patet ex eo, quod omnibus iis, quae
tantum sunt in intellectu, et non in imaginatione, nomina imposuerunt
saepe negativa, uti sunt, incorporeum, infinitum, etc.
et etiam multa, quae sunt revera affirmativa, negative exprimunt,
et contra, uti sunt increatum, independens, infinitum, immortale,
etc. quia nimirum horum contraria multo facilius imaginamur;
ideoque prius primis hominibus occurrerunt, et nomina positiva
usurparunt. Multa affirmamus, et negamus, quia natura verborum
id affirmare, et negare patitur, non vero rerum natura;
adeoque hac ignorata facile aliquid falsum pro vero sumeremus.
~ Vitamus praeterea aliam magnam causam confusionis, et quae
facit, quominus intellectus ad se reflectat: nempe, cum non distinguimus
inter imaginationem, et intellectionem, putamus ea, quae
facilius imaginamur, nobis esse clariora, et id, quod imaginamur,
putamus intelligere. Unde quae sunt postponenda, anteponimus, et
sic verus ordo progrediendi pervertitur, nec aliquid legitime concluditur.
(e) Praecipua hujus partis Regula est, ut ex prima parte sequitur, recensere omnes ideas, quas
ex puro intellectu in nobis invenimus, ut eae ab iis, quas imaginamur, distinguantur; quod
ex proprietatibus uniuscujusque, nempe imaginationis, et intellectionis, erit eliciendum.

~ (e) Porro, ut tandem ad secundam partem hujus Methodi perveniamus,
|34| proponam primo nostrum scopum in hac Methodo, ac
deinde media, ut eum attingamus. Scopus itaque est claras, et
distinctas habere ideas, tales videlicet, quae ex pura mente, et
non ex fortuitis motibus corporis factae sint. Deinde, omnes ideae
ad unam ut redigantur, conabimur eas tali modo concatenare, et
ordinare, ut mens nostra, quoad ejus fieri potest, referat objective
formalitatem naturae, quoad totam, et quoad ejus partes.
~ Quoad primum, ut jam tradidimus, requiritur ad nostrum ultimum
finem, ut res concipiatur vel per solam suam essentiam,
vel per proximam suam causam. Scilicet si res sit in se, sive, ut
vulgo dicitur, causa sui, tum per solam suam essentiam dedebit
intelligi; si vero res non sit in se, sed requirat causam, ut existat,
tum per proximam suam causam debet intelligi: Nam revera (f) cognitio
effectus nihil aliud est, quam perfectiorem causae cognitionem
acquirere. Unde nunquam nobis licebit, quamdiu de Inquisitione
rerum agimus, ex abstractis aliquid concludere, et magnopere
cavebimus, ne misceamus ea, quae tantum sunt in intellectu,
cum iis, quae sunt in re. Sed optima conclusio erit depromenda ab
essentia aliqua particulari affirmativa, sive a vera et legitima definitione.
Nam ab axiomatibus solis universalibus non potest intellectus
ad singularia descendere, quandoquidem axiomata ad infinita se
extendunt, nec intellectum magis ad unum, quam ad aliud singulare
contemplandum, determinant. Quare recta inveniendi via est ex data
aliqua definitione cogitationes formare: quod eo felicius et facilius
procedet, quo rem aliquam melius definiverimus. Quare cardo
totius hujus secundae Methodi partis in hoc solo versatur, nempe
in conditionibus bonae definitionis cognoscendis, et deinde in modo
eas inveniendi. Primo itaque de conditionibus definitionis agam.
~
(f) Nota, quod hinc appareat nihil nos de Natura posse < wettelijk, of behorelijk > intelligere,
quin simul cognitionem primae causae, sive Dei ampliorem reddamus.

~ Definitio ut dicatur perfecta, debebit intimam essentiam rei
explicare, et cavere, ne ejus loco propria quaedam usurpemus;
ad quod explicandum, ut alia exempla omittam, ne videar
aliorum errores velle detegere, adferam tantum exemplum alicujus
rei abstractae, quae perinde est, quomodocunque definiatur,
|35| circuli scilicet: quod si definiatur, esse figuram aliquam, cujus lineae,
a centro ad circumferentiam ductae, sunt aequales, nemo
non videt talem definitionem minime explicare essentiam circuli;
sed tantum ejus aliquam proprietatem. Et quamvis, ut dixi, circa
figuras, et caetera entia rationis hoc parum referat, multum tamen
refert circa entia Physica, et realia: nimirum, quia proprietates
rerum non intelliguntur, quamdiu earum essentiae ignorantur; si
autem has praetermittimus, necessario concatenationem intellectus,
quae Naturae concatenationem referre debet, pervertemus, et
a nostro scopo prorsus aberrabimus.
Ut itaque hoc vitio liberemur,
erunt haec observanda in Definitione.
~ I. Si res sit creata, definitio debebit, uti diximus, comprehendere
causam proximam. Ex. gr. circulus secundum hanc legem sic
esset definiendus: eum esse figuram, quae describitur a linea quacunque,
cujus alia extremitas est fixa, alia mobilis, quae definitio
clare comprehendit causam proximam.
~ II. Talis requiritur conceptus rei, sive definitio, ut omnes proprietates
rei, dum sola, non autem cum aliis conjuncta, spectatur,
ex ea concludi possint, uti in hac definitione circuli videre est.
Nam ex ea clare concluditur omnes lineas a centro ad circumferentiam
ductas aequales esse; quodque hoc sit necessarium requisitum
definitionis, adeo per se est attendenti manifestum, ut non videatur
operae pretium in ipsius demonstratione morari, nec etiam ostendere
ex hoc secundo requisito omnem definitionem debere esse affirmativam.
Loquor de affirmatione intellectiva, parum curando
verbalem, quae propter verborum penuriam poterit fortasse aliquando
negative exprimi, quamvis affirmative intelligatur.
~ Definitionis vero rei increatae haec sunt requisita.
~ I. Ut omnem causam secludat, hoc est, objectum nullo alio
praeter suum esse egeat ad sui explicationem.
~ II. Ut data ejus rei definitione nullus maneat locus Quaestioni,
An sit?
~ III. Ut nulla, quoad mentem, habeat substantiva, quae possint
adjectivari, hoc est, ne per aliqua abstracta explicetur.
~ IV. Et ultimo (quamvis hoc notare non sit valde necessarium)
|36| requiritur, ut ab ejus definitione omnes ejus proprietates concludantur.
Quae etiam omnia attendenti accurate fiunt manifesta.
~ Dixi etiam, quod optima conclusio erit depromenda ab essentia
aliqua particulari affirmativa: Quo enim specialior est idea, eo distinctior,
ac proinde clarior est. Unde cognitio particularium quam
maxime nobis quaerenda est.
~ Quoad ordinem vero, et ut omnes nostrae perceptiones ordinentur,
et uniantur, requiritur, ut, quamprimum fieri potest, et
ratio postulat, inquiramus, an detur quoddam ens, et simul
quale, quod sit omnium rerum causa, ut ejus essentia objectiva sit
etiam causa omnium nostrarum idearum, et tum mens nostra, uti
diximus, quam maxime referet Naturam: Nam et ipsius essentiam,
et ordinem, et unionem habebit objective.
Unde possumus
videre, apprime nobis esse necessarium, ut semper a rebus Physicis,
sive ab entibus realibus omnes nostras ideas deducamus, progrediendo,
quoad ejus fieri potest, secundum seriem causarum ab
uno ente reali ad aliud ens reale, et ita quidem, ut ad abstracta, et
universalia non transeamus, sive ut ab iis aliquid reale non concludamus,
sive ut ea ab aliquo reali non concludantur: Utrumque
enim verum progressum intellectus interrumpit. Sed notandum,
me hic per seriem causarum, et realium entium non intelligere seriem
rerum singularium mutabilium, sed tantummodo seriem rerum
fixarum, aeternarumque.
Seriem enim rerum singularium
mutabilium impossibile foret humanae imbecillitati assequi, cum
propter earum omnem numerum superantem multitudinem, tum
propter infinitas circumstantias in una et eadem re, quarum unaquaeque
potest esse causa, ut res existat, aut non existat; quandoquidem
earum existentia nullam habet connexionem cum earundem
essentia, sive (ut jam diximus) non est aeterna veritas. Verumenimvero
neque etiam opus est, ut earum seriem intelligamus:
siquidem rerum singularium mutabilium essentiae non sunt depromendae
ab earum serie, sive ordine existendi; cum hic nihil aliud nobis
praebeat praeter denominationes extrinsecas, relationes, aut ad
summum circumstantias; quae omnia longe absunt ab intima essentia
rerum. Haec vero tantum est petenda a fixis, atque aeternis rebus,
|37| et simul a legibus in iis rebus, tanquam in suis veris codicibus,
inscriptis, secundum quas omnia singularia, et fiunt, et ordinantur;
imo haec mutabilia singularia adeo intime, atque essentialiter
(ut sic dicam) ab iis fixis pendent, ut sine iis nec esse, nec
concipi possint. Unde haec fixa, et aeterna, quamvis sint singularia,
tamen ob eorum ubique praesentiam, ac latissimam potentiam
erunt nobis, tanquam universalia, sive genera definitionum
rerum singularium mutabilium, et causae proximae omnium
rerum.
~ Sed, cum hoc ita sit, non parum difficultatis videtur subesse, ut
ad horum singularium cognitionem pervenire possimus: nam
omnia simul concipere res est longe supra humani intellectus vires.
Ordo autem, ut unum ante aliud intelligatur, uti diximus, non
est petendus ab eorum existendi serie, neque etiam a rebus aeternis.
Ibi enim omnia haec sunt simul natura.
Unde alia auxilia necessario
sunt quaerenda praeter illa, quibus utimur ad res aeternas, earumque
leges intelligendum; attamen non est hujus loci ea tradere, neque
etiam opus est, nisi postquam rerum aeternarum, earumque
infallibilium legum sufficientem acquisiverimus cognitionem, sensuumque
nostrorum natura nobis innotuerit.
~ Antequam ad rerum singularium cognitionem accingamur, tempus
erit, ut ea auxilia tradamus, quae omnia eo tendent, ut nostris
sensibus sciamus uti, et experimenta certis legibus, et ordine
facere, quae sufficient ad rem, quae inquiritur, determinandam,
ut tandem ex iis concludamus, secundum quasnam rerum aeternarum
leges facta sit, et intima ejus natura nobis innotescat, ut suo
loco ostendam.
Hic, ut ad propositum revertar, tantum enitar tradere,
quae videntur necessaria, ut ad cognitionem rerum aeternarum
pervenire possimus, earumque definitiones formemus conditionibus
supra traditis.
~ Quod ut fiat, revocandum in memoriam id, quod supra diximus,
nempe quod, ubi mens ad aliquam cogitationem attendit, ut
ipsam perpendat, bonoque ordine ex ea deducat, quae legitime
sunt deducenda, si ea falsa fuerit, falsitatem deteget; sin autem
vera, tum feliciter perget sine ulla interruptione res veras inde deducere;
|38| hoc, inquam, ad nostram rem requiritur. Nam ex nullo alio
fundamento cogitationes nostrae determinari queunt. Si igitur rem
omnium primam investigare velimus, necesse est dari aliquod fundamentum,
quod nostras cogitationes eo dirigat. Deinde quia
Methodus est ipsa cognitio reflexiva, hoc fundamentum, quod nostras
cogitationes dirigere debet, nullum aliud potest esse, quam
cognitio ejus, quod formam veritatis constituit, et cognitio intellectus,
ejusque proprietatum, et virium: hac enim acquisita fundamentum
habebimus, a quo nostras cogitationes deducemus, et
viam, qua intellectus, prout ejus fert capacitas, pervenire poterit
ad rerum aeternarum cognitionem, habita nimirum ratione virium
intellectus.
~ Quod si vero ad naturam cogitationis pertineat veras formare
ideas, ut in prima parte ostensum, hic jam inquirendum, quid per
vires et potentiam intellectus intelligamus. Quoniam vero praecipua
nostrae Methodi pars est vires intellectus, ejusque naturam
optime intelligere, cogimur necessario (per ea, quae in hac secunda
parte Methodi tradidi) haec deducere ex ipsa cogitationis, et intellectus
definitione. Sed hucusque nullas regulas inveniendi definitiones
habuimus, et quia eas tradere non possumus, nisi cognita
natura, sive definitione intellectus, ejusque potentia, hinc sequitur,
quod vel definitio intellectus per se debet esse clara, vel nihil
intelligere possumus. Illa tamen per se absolute clara non est; attamen
quia ejus proprietates, ut omnia, quae ex intellectu habemus,
clare, et distincte percipi nequeunt, nisi cognita earum natura: ergo
definitio intellectus per se innotescet, si ad ejus proprietates, quas
clare, et distincte intelligimus, attendamus. Intellectus igitur proprietates
hic enumeremus, easque perpendamus, deque nostris
innatis instrumentis agere incipiamus.
(g) Vide supra pag. 13. 14. et seqq.

~ Intellectus proprietates, quas praecipue notavi, et clare intelligo,
hae sunt.
~ I. Quod certitudinem involvat, hoc est, quod sciat res ita esse
formaliter, ut in ipso objective continentur.
~ II. Quod quaedam percipiat, sive quasdam formet ideas absolute,
|39| quasdam ex aliis. Nempe quantitatis ideam format absolute,
nec ad alias attendit cogitationes; motus vero ideas non, nisi
attendendo ad ideam quantitatis.
~ III. Quas absolute format, infinitatem exprimunt; at determinatas
ex aliis format. Ideam enim quantitatis si per causam
percipit, tum eam per quantitatem determinat, ut cum ex motu
alicujus plani corpus, ex motu lineae vero planum, ex motu denique
puncti lineam oriri percipit; quae quidem perceptiones non inserviunt
ad intelligendam, sed tantum ad determinandam quantitatem.
Quod inde apparet, quia eas quasi ex motu oriri concipimus,
cum tamen motus non percipiatur, nisi percepta quantitate, et
motum etiam ad formandam lineam in infinitum continuare possumus,
quod minime possemus facere, si non haberemus ideam
infinitae quantitatis.
~ IV. Ideas positivas prius format, quam negativas.
~ V. Res non tam sub duratione, quam sub quadam specie aeternitatis
percipit, et numero infinito; vel potius ad res percipiendas,
nec ad numerum, nec ad durationem attendit: cum autem res
imaginatur, eas sub certo numero, determinata duratione, et
quantitate percipit.
~ VI. Ideae, quas claras et distinctas formamus, ita ex sola necessitate
nostrae naturae sequi videntur, ut absolute a sola nostra
potentia pendere videantur; confusae autem contra. Nobis enim
invitis saepe formantur.
~ VII. Ideas rerum, quas intellectus ex aliis format, multis
modis mens determinare potest: ut ad determinandum ex. gr. planum
ellipseos, fingit stylum chordae adhaerentem circa duo centra
moveri, vel concipit infinita puncta eandem semper, et certam
rationem ad datam aliquam rectam lineam habentia, vel conum
plano aliquo obliquo sectum, ita ut angulus inclinationis major sit
angulo verticis coni, vel aliis infinitis modis.
~ VIII. Ideae, quo plus perfectionis alicujus objecti exprimunt,
eo perfectiores sunt. Nam fabrum, qui fanum aliquod excogitavit,
non ita admiramur, ac illum, qui templum aliquod insigne
excogitavit.
|40| ~ Reliqua, quae ad cogitationem referuntur, ut amor, laetitia,
etc. nihil moror: nam nec ad nostrum institutum praesens faciunt,
nec etiam possunt concipi, nisi percepto intellectu. Nam
perceptione omnino sublata ea omnia tolluntur.
~ Ideae falsae, et fictae nihil positivum habent (ut abunde ostendimus),
per quod falsae, aut fictae dicuntur; sed ex solo defectu cognitionis,
ut tales, considerantur. Ideae ergo falsae, et fictae, quatenus
tales, nihil nos de essentia cogitationis docere possunt; sed
haec petenda ex modo recensitis proprietatibus positivis, hoc est,
jam aliquid commune statuendum est, ex quo hae proprietates necessario
sequantur, sive quo dato hae necessario dentur, et quo
sublato haec omnia tollantur.
~ Reliqua desiderantur .