De Admirandis, Pag. 99
 
Vanini, De Admirandis

/p. 99/ efficit in loco, ubi Nilus exoritur, hyemem

incipere, ut Strabo demonstrat. Quare fiunt Solis

absentia largiores imbres atque diuturniores,

quemadmodum et in nostro coelo, cum

abest auctor siccitatis. Turgida igitur aquarum

tempestas complet amnis alveum superiorem, praesentia

Solis antea extenuatum, isque, ubi eas

amplius capere nequit, praeter iustam copiam

affluentes, secundo cursu in devexa Aegypti loca

dimittit. Statam vero esse atque ordinariam

inundationem, mirum non est, cum certus

sit dies aestus sub Canicula, nimbi sub

Orione, pluviae sub Suculis. Alex. Perpulchre.

I. C. An asseremus cum Scaligero in Atlante et

Libyae montibus esse nives, e quarum liquefactione

Nilus augetur? Alex. At quomodo, in

ipsa hyemis summa vi, nives ibi colliquescunt?

I. C. – A pluvijs dicere cogimur. Quid, si alicui

sideri Nili incrementum adscriberemus? Sane

pro monstro non habebunt Sapientes, qui non

sunt nescij in plenilunijs maris aquas mirum

in modum intumescere.

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum