De Admirandis, Pag. 144
 
Vanini, De Admirandis

/p. 144/ magnetem trahere per animam, quare in ferro

magnes genuit magnetem, vivet autem

ferrum, non modo sua, sed etiam magnetis anima.

I. C. – Praeterea non ex omni parte magnes

attrahit; ea igitur parte, qua non trahit, non vivet

et tamen unum est mixtum uniforme. Partim

vivet igitur, partim non vivet, utrumque

sub viventis forma. Erit igitur quod non est,

quoniam hoc quod est per formam est; neque

ferrum magnetis pabulum est, diutissime enim

absque ferro illaesus consistit. Sed insanire

coactus sum a Cardano, ferri certam accepi

quantitatem, in qua magnetem servavi per

menses tres, nec tamen ferri scobem adinveni

leviorem; non igitur magnes depastus est illam,

sed potius graviorem, quod rubigine factum

auctuarium existimavi. Alex. – «At servatur –

inquit Cardanus – diu vegetus magnes in

ferri scobe». I. C. – Concedo, sed non quia eius

pabulum est, sed quia sic eius superficies ab aëre

non vitiatur, quare rubiginem non contrahit.

Alex. – Quid igitur Praeceptor tuus sentiebat?

I. C. Asserebat ille omne appetens appetere

propter sui perfectionem, quare membra trahunt

ut nutriantur et elementa petunt convenientes

locos ad quietem. Sed ferri pabulo

non indiget magnes, absque illo enim servatur

integer; ergo non illud attrahit, sed movebitur

potius ferrum ad magnetem, tanquam

ad matricem suam, cuius abditis principijs

perficiatur, quemadmodum ad centrum Terra.

Est enim propius veritatem, ut ab interna

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum