De Admirandis, Pag. 152
 
Vanini, De Admirandis

/p. 152/ videmus insolatione colorem tolli, aufertur

enim ab ea mel, eaeque partes expirant, quarum

tenuitate conflatur color. Alex. At cur

rosae cortex spinosus est? I. C. – An quia est in

eo raritas quaedam, per quam ascendit humiditas,

quae Solis vi concrescit? an rosa, odorifera

cum sit, eius planta terrea est et sicca?

Odor enim e tenui terreo. At illud terreum

siccum, per totam plantam diffusum, effecisset

ut planta cito exaresceret, expellendus

igitur erat; nec conveniens visum est

Naturae, ut in folia exciperetur, quia celerrime excidissent.

Ergo per corticem, quem cum sine

mucrone scindere non posset, futurus humor

in spinas formatus erupit. Alex. – Perdocte,

sed cur spinae sunt figura piramidali? I. C. – An

a crasso prodeuntes in mucronem attenuantur,

propterea quod stipiti circumfusus aër,

paulatim eius partes adauget? Id quod in plantis

ipsis etiam evenit, tenuiori namque cacumine

sunt. An vero piramidalis figurae subtiliorem

assignabimus rationem? Basis alimento

propior est atque iccirco latior, angustior

vero in fine, quia a pabulo remotior,

sic et racemorum facies et stirpium fere omnium

talis est. Alex. – At in piris et cucurbitis

secus est, excrescunt enim in extremum

magis. I. C. – Id accidit propter humoris tenuitatem

atque lubricitatem, nequit enim

se continere, sed, quo magis potest, defluit.

Alex. – Multis est hic hortus ornatus flosculis.

Vide, quaeso, et contemplare quam scite

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum