De Admirandis, Pag. 451
 
Vanini, De Admirandis

/p. 451/ ortum capessit rabies, cur a cane rabido morsi

aquam reformidant? Atque tunc incurabilem

esse morbum censuit Cardanus, iuxta illud Ovidij:

Nec formidatis auxiliatur aquis.

I. C. Forsitan catulorum species in aquis eorum

oculis occurrit? Alex. – Hac de re a me interrogatus

aegrotus, negavit se quicquam in aqua

conspicere; eam tamen exhorrebat. I. C. – An

quemadmodum alij morbi eduliorum quorundam

abominationem inducunt propter

stomachi sive linguae indispositionem, ita

rabie afflictis accidit? Alex. – Non est verisimile;

sitiunt enim, humida expetunt, etsi pertimescant.

I. C. – An quemadmodum phantasia aliquarum

rerum memoriam excitat, quae timorem

solent incutere, ita et in rabie contingit?

Sane, ubi canis in rabiem concitatur, prae sanguinis

aestu extumescente lingua ac nervo, qui

illi subditus est, os spuma exitiali ac contagiosa

saliva redundat, quae contactu inficit dilaceratam

cutem; morsus igitur cum reminiscuntur,

extimescunt, utpote quia ab eo conflictantur.

Caninae ergo spumae quoque memoria erit

timoris, quippe ea laesi fuere; et quoniam aqua

idea spumae est, ideo fit illis reminiscentiae

obiectum atque timoris.

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum