Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 91
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/91/ enim absque cognitione esse non potest.

2. Cum in universo tot tantaque grassentur

scelera, quae Deus neque expellit neque

medelam parat, asserendum est Deum haec

inferiora vel negligere omnino vel curare,

sed medelam malis vitiisque adhibere non

posse, quare erit impotens et per consequens

non Deus, vel nolle mederi et sic peccati

auctor dicetur. Si quis enim, ut Sacra nos docet

Pagina, errantem viderit et ab errore eripere

potest neque tamen eripit, homicida

est.

3. Vel Deus vult peccata vel non. Si vult,

ergo facit, dicente Scriptura: «Omnia quaecunque

voluit, fecit». Si non vult, eo igitur invito committuntur:

improvidus igitur vel impotens

nuncupandus, cum sit nescius vel efficere

non possit quominus suae rebelletur voluntati,

vel erit impius, cum nolit scelera et tamen

ab eis homines non praemuniat.

4. Deus et Natura de possibilibus semper

efficiunt quod est melius, ut dicit Aristoteles in i.

De partibus, in libro De gressibus animalium, et alibi.

At possibile et melius est nulla patrari scelera.

Deberet igitur Deus id praestare, sed non

praestat. Est igitur invidus et improvidus.

5. Qui causam damni dat, damnum fecisse

videtur, vulgata lege Qui occiderit, paragrapho In

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES