Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 114
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/114/ ad perfectionem. Intellectum vero

humanum nescio quibus nebulis obnubilavit,

quinimo peccatis titillationis aliquid indidit

oblectamentique et facilitatis. Virtutes

vero posuit sudore magno comparandas.

Adeoque Deus consulto ita constituisse videtur,

perpauci ut virtutes, vitia ut quamplurimi

sequerentur. Quare acutissimum philosophum

ita ratiocinantem Lutetiae excepi:

«Ii qui virtutes prosequuntur fures sunt,

nam quae Deorum sunt sibi vindicant;

vitiorum vero sectatores aequissimi iustissimique,

quaerunt enim quae sua sunt».

Respondeo falsam esse minorem. Tradidit

enim Deus homini naturam adeo imbecillem

et ad peccata proclivem non ut peccaret

sed ut, potens peccare et non peccans,

maiora ex meritis praemia consequeretur.

Ideo dedit stimulum carnis, sed ad perfectionem

virtutis, «quia virtus in infirmitate

perficitur». Humanus intellectus nebulis

quibusdam obductus est, fateor. Nec id quidem,

sine magna divinae sapientiae testificatione,

quando ipsius natura sic exigebat

quod, si enim factus esset natura sua illustrior,

suum ipse amisisset esse: fuisset enim

intelligentia non intellectus. Nec tamen usque

adeo obscuratus est ut a malo bonum

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES