Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 201
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/201/ cum fecibus, in deliciis habent. Quae omnia,

cum non nisi ad coeli temperiem referri possint,

manifeste deducitur coelestia corpora

in horum inferiorum ministerium ordinata,

saltem secundario, Deique instrumenta esse

ut agant in hoc sublunari orbe. Quis autem

adeo vesanus ut non intelligat instrumentum

percipi non posse absque fine, in quem

disponitur? Quinimo instrumentum non

intendit agens, nisi in ordine ad finem. Cum

igitur illa divina corpora in nostri ministerium

Dei providentia eleganter descripserit

graviterque stabilierit, quomodo illa et

non nostratia agnoscet? Simile profecto est ac

dicere: «Faber intendit serram et non ligni

fissionem».

Aristoteli autem haec opinio perperam

imputatur. Ipse namque, in 2. Physicorum, apertissimis

rationibus contendit Naturam agere

propter finem, non minus quam artem. In 8.

Physicorum, ex motibus inferioribus in motum aeternum

conscendit, imo et in coeli indagationem;

ostendit insuper corruptibiles hos motus

perennare haud posse, nisi a motu aeterno

et suo motore conserventur, cunctaque

haec inferiora esse in prima materia tanquam

in subiecto, et in primo motore tanquam in

agente, quae omnia in 2. Metaphysicorum repetit. In 2.

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES