/p. 30/ finitum esse corruptibile, falsam esse assero.
Quippe intellectus noster est finitus, non corruptibilis
tamen. Itaque neque coelum, quamvis
sit finitum. Ratio est quia uterque habet causam
infinitam, quae quidem causa, cum facere
non posset infinitum potestate aequale sibi, fecit
aevo infinitum sibi simile. Coelum igitur finitum
magnitudine ac potestate dicendum
est, duratione vero infinitum, propterea quod
alium Deum Deus facere nequivit, fecisset autem,
si fecisset infinitum potestate, iccirco infinitum
aevo fecit, quia sola haec creatae rei perfectio
evenire poterat. Sed subtilius rem expendam:
primum principium non potuit quicquam efficere,
quod sui esset aut simile penitus aut dissimile.
Non simile, quia quod fit patitur, quod
patitur, a potiore non a simili patitur. Dissimile
non potuit, quia actio et agens in ipso non
differunt. Quamobrem, cum Deus sit unus,
mundus fuit unus et non unus; cum sit omnia,
mundus fuit omnia et non omnia, cum sit
aeternus, mundus fuit aeternus et non aeternus.
Quia unus est, aeternus, non enim habet comparem
aut contrarium: quia non unus, non aeternus,
ex contrarijs enim ac mutua corruptione
grassantibus partibus constitutus, eius igitur
aeternitas in successione, unitas in continuatione.
Alex. – Plus homine sapis.