Tommaso Campanella, Syntagma, p. 112
grammaticationes; quemadmodum etiam fecit Erasmus in theologicis
grammaticae et in
grammaticis theologiae gloriam ambiens.
Politianus autem, Calcagninus et similes
eruditionis suae rationem habent,
nec illam ut superiores prostituunt. Cardanus
denique physiologica
et curiosa plura confirmat ex moralibus, medicina et omnibus
fere scientiis,
additque superstitiosa multa, ut Apuleius, et hoc praesertim
nomine
bonus est, quia nihil negligit, nihil intacti relinquit, unde homo
considerationes
augeat et scientias locupletet. Quemadmodum nuperrime
Boccalinus principibus atque populis studium veritatis fastidientibus,
quasi per
ludum politicas versutias ac veritates instillans, quamquam
philosophis non ita
gratus est, quibus simplex veritas brevisque et sola
tantum arridet.
Atque
haec ipsa erant, amicissime Naudaee, quae tibi sciscitanti ac
fortiter emulgenti
effundere coactus fui, utinam tam utiliter et ex arte
quam ex veritate et animo;
quae si tibi tuisque amicis fratribus Puteanis,
Moreau, Diodato, Motteo Vaierio,
Gassendo, Gaffarello, Patino, Mersennio,
Slingelando, clarissimis doctissimisque
viris, quorum mihi benevolentiam
dudum conciliasti, placuisse intellexero, quod
meum erat me
assecutum fuisse gaudebo summopere, multumque me tuo et similium
optimorum hominum iudicio efferam. Plura etiam in tui et ipsorum
gratiam dicturus,
nisi ista mihi consultius tacere visum fuisset, propter
aemulorum invidiam, quam
toties expertus non possum adhuc non plurimum
reformidare.