Tommaso Campanella, Syntagma, p. 28
Prooemium.
Non immerito te philosophorum Mercurium vocari posse censemus,
perspicacissime Naudaee, cum videamus te sapientum dogmata,
vitas, mores, rationem
discendi atque docendi studiose perscrutari, examinare,
promulgare et in mundi
scenis personare; et quid boni, quid mali lateat
in scientiis ac sophismatibus in
lucem pandere, ut unicuique, quod
suum est, non deceptae amplius tribuant scholae,
et procul a calumniis,
procul ab adulatione fiant. Quapropter ego cuius
commentarios ferme
omnes perlegisti, atque tuis approbasti scriptis editis, abs te
stimulatus
adiuratusque, ut omnium librorum meorum numerum ac rationem tibi
patefacerem usque ad schedas (putas enim ex his et modum discendi
et arcana rerum
introspiciendi et aemulationem perutilem sic eruere),
petitionibus tuis generosis
deesse nolui, quamvis non tantum talemque
me intelligam, unde exemplar nisi
aerumnarum ferendarum homines
accipiant. Dixit Aeneas Ascanio filio apud
Virgilium:
Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem,
Fortunam ex
aliis,
quod in medio posuit dumtaxat mihi non negem, dum quod postulas tibi
affero, amicissime Naudaee.