Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 172

Precedente Successiva

Secunda delineatio defensionum
fratris Thomae Campanellae

Articuli prophetales
inserendi in defensionibus Campanellae.

Articulus primus. Nullum imperium aut regnum sola prudentia
politica stetit: «Incertae» enim, ait Sapiens, «sunt providentiae
nostrae». Indiget ergo senatus prudentia superiori in dubiis. Ideo
monarchia Assyriorum, Medorum et Persarum, quos Aegyptii secuti
sunt, astra consuluit: Graecorum physicen et oracula daemonum:
Romanorum aruspices et augures: Hebraeorum prophetas
Dei vivi: Christianorum Deum Christum et prophetas suos, quorum
papa est verus interpres. Ideo Socrates, deficiente divinatoria
arte regnum perdi, et Salomon, deficiente prophetia populum dissipari,
dixerunt.

2. Sapientia Christiana utitur omnibus scientiis, sicut ancillis
subpositis sibi; nam, quando opponuntur, sunt inimicae Deo, per
Apostolum. Et ideo Sapientia vocavit ancillas ad arces, scriptum
est. Theologia ergo utitur philosophia, quae data est Graecis (ait
Cyrillus, primo Contra Iulianum) tamquam catechismus ad fidem,
sicut et astronomia Chaldaeis. Ubi Deum quaeris ibi respondet,
per Ezechielem, si non te opponas, sed subponas cum scientia tua
illi. Ideo Magis astra praecinerunt Christum. Utitur et Sibyllis et
poëtis tamquam impetu veritatis impulsis ad laudem eius. Unde
Apostolus vocat Epimenidem poëtam prophetam, ubi verum dicit,
et citat Aratum et Callimacum. Et Lactantius, Eusebius, Cyrillus,

Precedente Successiva