Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 1
Thomae
Campanellae
De Sensu Rerum ,
Liber Primus.
Caput I.
Quicquid est in
effectibus
esse et in causis: ideoque Elementa ac
mundum sentire.
~
Ens nullum aliis dare posse, quod ipsum in
se non habet, alibi a nobis
demonstratum
est, ac sapientes fere omnes fatentur: experientia
quoque nos docet
satis. Nunquam
enim lucem vidimus gignere tenebras, nec
calorem frigus, nec
spinam lenire, nec grave
levare. Nec colligunt de tribulis ficus,
ait Messias.
Idemque in omnibus patet. Potest
quidem moles, quae calida est, fieri
frigida,
sed non frigus a calore produci, nec calor in frigus converti.
Calor
quoque frigida inter entia obsessus roboratur et crescit: at non
frigus
quidem ei caliditatem addit, sed ipse per se augetur, cum natura
sui diffusivus ac
multiplicativus sit; quod rebus non contingit sterilibus
per se mereque passivis.
Cum vero animalia (ex omnium Testimonio) sensum
habeant;
sensus autem ex nihilo non oriatur: necessario adfirmandum est,
Elementa,
ipsorum Causas, sentire, et quidem omnia. Nam quod uni ex
Elementis
inest, convenire omnibus, demonstrabimus. A quibus nam
habent calorem, frigus,
humorem, siccitatem, motum et quietem,