Tommaso Campanella, Syntagma, p. 40
potest efficere unum ovile sub pastore uno. Quos
postremos dedi Laelio
Ursino et Mario Tufo; autographum vero furati sunt in
Calabria infideles
amici.
Similiter Romae versibus Hetruscis scripseram De modo sciendi et Physiologica;
amisique utrumque Neapoli. Scripsi etiam Romae Poëticam
iuxta
propria principia, quam dedi Cynthio Aldobrandino cardinali Sancto
Georgio, extatque in multorum manibus, licet quidam Hispanus ipsam
converterit in
suam linguam, suoque inscripsit nomine. Quod cum vidissem
Neapoli, in Arce Regia,
anno 1618, risum certe quam maximum
mihi commovit; sed ubique contra plagiarium
exemplaria nostra contestantur
et ipsemet fur in fine sese excusat, quare Italicos
saepe poëtas
citat, videlicet Ariostum, Tassum, Guarinum, quamvis Hispanus
esset,
nempe ut furtum cautius tegeret.
Scripsi etiam Romae Dialogum vulgari lingua, De ratione convincendi
haereticos nostri temporis
omnesque sectarios contra Romanam Ecclesiam
insurgentes, per quodlibet mediocre
ingenium et unica prima
disputatione: dedique ipsum iam olim Michaëli Bonello
cardinali Alexandrino
et Antonio Persio, tibique etiam non ita pridem eumdem
concessi,
amicissime Naudaee, quamquam non ut ipsum editioni demandes, quia
in
Epistola antilutherana ad philosophos et principes ultramontanos pro instauranda
religione dialogum hunc diu quidem antea transtuleram.
Praeterea,
orationes etiam et politicos discursus nonnullos, dum Romae essem,
carminaque
Hetrusca ac Latina multa amicis dedi, etiam ipsorum nomine
propalanda. Hic etiam coepi versus Hetruscos Latino metro componere,