Tommaso Campanella, Syntagma, p. 104
vel imprimere in animo cupimus,
ad hoc nos cogunt, quemadmodum
in Rhetorica monebamus.
Brevitas affectata nocet sensui, necessaria prodest
tollendo fastidio; repetitio
vero earumdem sententiarum omnino
stomachosa, nisi ubi multa impressio, et ex
impressione voluntas, et ex voluntate actio procuratur.
Articulus 6
De mathematicis
Mathematicas bene scripsit Euclides, licet
quaedam in ipso desideremus.
Circa coelestia bene Ptolemaeus numerat mensuratque,
sed clarior
acutiorque Copernicus. Tycho vero solertior et diligentior, sed
minus
ad iudicandum per percepta observataque idoneus, praeterquam stylo
lutulento fluit, non distincto resolutoque, qualis est in Copernico aut
Ptolemaeo.
Cosmographiam ex arte Ptolemaeus, haud tamen totam depinxit;
Ortelius
vero et Mercator ex sola peritia describunt tabulas, artem nullam
tradendo, sed eorum imitatione, qui post scientiam tractatus faciunt et
post
rhetoricam orationes; nos autem conati sumus Cosmographiam
artificiose
componere, quam nescio utrum in praecedenti catalogo recensuerim.
Articulus 7
De medicis
Medicinam Hippocrates methodice non scripsit, sed
per praecepta tradidit
brevissima, sicuti Salomon ethicen in Proverbiis. Nemo tamen ipso
melior inter antiquos extitit in sententia
brevi, veridica, magistrali; et
licet rationem dictorum non attulerit, ipsorum
tamen veritas in experimentis
intus illico se prodit.
Galenus non tantumdem
sapit, proptereaque nec tam facile docet, verborum
copia luxurians. Est tamen
optimi iudicii cum ex propriis aut
Hippocraticis loquitur; dum vero platonizat aut
aristotelizat non item; et
in dissectionibus mirificus existit, unde Vesalio
caeterisque viam aperuit,
quam Aristoteles, loquendo de partibus animalium,
obstruxerat. Scripsit