Tommaso Campanella, Syntagma, p. 38
ad Antonium Persium Telesianum, apud Laelium Ursinum Romae
commorantem.
Dictavi etiam Rhetoricam novam nobilibus quibusdam Venetis
auditoribus. Deinde Romam
perductus, libros hosce omnes amisi; at
quorum Bononiae iacturam feceram, hos omnes
inveni Romae in Sancto
Officio, ubi illos defendi interrogatus, nec repetii tamen,
meliores denuo
refecturus.
Romae igitur iterum dictavi Physiologiae compendiolum, nec quidquam
ulterius de illo cogitaveram; sed
Tobias Adamus, anno 1611, nescio a quo,
istud accepit Patavii, ac publici iuris
fecit sub titulo Prodromi
totius philosophiae Campanellae. Praeterea aggressus sum
Physiologiam compendiosam,
sperans resarcire priorem
iacturam ingentis voluminis, atque in
ea omnium antiquorum proponebam opiniones et
cum nostris conferebam;
quam subinde misi ad Marium Tufo. Item Syntagma de rei equestris
praestantia ad eumdem Marium. Item Consultationem vulgari sermone,
requisitus an expediat reipublicae
Venetorum sinere oratores aliorum
principum in ipsorum Senatu propria loqui lingua,
dedique Angelo Corraeo
patritio Veneto.
Scripseram etiam Patavii De monarchia Christianorum commentarium
non poenitendum, ubi
ostendebam quibus artibus res Christiana crevit,
crescet, et quibus decrescere
solet, et quibus recuperanda sit, politice loquendo;
et parallelum inter regnum et
reges Hebraeorum, et regnum
regesque et imperatores Christianorum instituebam. Item
De regimine Ecclesiae ad pontificem, quibus modis, non
obnoxiis principum contradictionibus,
ex toto mundo pontifex maximus solis armis
ecclesiasticis