Tommaso Campanella, Syntagma, p. 74
Nec est necesse Hegesippum prius aut Eusebium, Nicephorum,
Sozomenum,
Socratem et alios Patres evolvere, quoniam hos omnes
habere potes in Baronio; sed
quod est praecipuum notabis diligenter,
Conciliorum tempora, sessiones, decreta et
ordinem.
Denique ordo legendi historiam civilem similiter incipit a Mose et
Iosepho
usque ad Domitianum, deinde Livium, Sallustium, Suetonium et
Tacitum
legito, et mox a declinatione imperii Sigonium, quibus subiunges
historias
particulares aliarum nationum, qualis est Gallica, Hispanica,
Veneta, Aethiopica,
Iaponensis, Chinensis, Graeca, Persica; nec spernes
Berosum et fragmenta Annii,
etiam si fraudem suboleant. Inter legendum
autem historias prae oculis habere
convenit cosrnographiam, chronologiam
et genealogias familiarum, divini Scriptoris
exemplo et praecepto,
qui ista omnia in sacra cosmopoëia et aliis libris complexus
est.
Deinde vero notandae sunt transmigrationes populorum mutationesque
regnorum, politiarum, sectarum et morum, quibus percipiendis valde
utiles erunt
historiae universales Pinedae, Sabellici ac Tarcagnotae.
Articulus 4
De ordine legendi libros theologicos
Post historiam sacram,
methodo iam superius assignata perceptam, continuo
accedendum erit ad Patres, inter
quos primum legendi veniunt
Clemens Romanus et Dionysius Areopagita et Ignatii
epistolae ac Martialis
et Polycarpi, fragmenta etiam Athenagorae, Papiae et aliorum
qui
discipuli apostolorum fuere. Quibus statim succedent Irenaeus, Iustinus,
Hippolytus, Clemens Alexandrinus, Tertullianus, Victorinus, Lactantius,