Tommaso Campanella, Syntagma, p. 90
exceptis libris De iusto et De legibus;
miscetque poëtica physicae et
moralibus, quoniam et in natura et in colloquiis
res mistae reperiuntur;
tandem ex propriis iuxta naturam rerum consideratis multa
dicit, quae
Aristoteles ex observatis in Homero, Ocello, Platone et usu vulgi
tradit.
Telesius in scribendo stylum vere philosophicum solus servat, iuxta
rerum naturam sermones significantes condens, facitque hominem potius
sapientem
quam loquacem; quae scire desperat, ingenue confitetur,
aliorumque opiniones iuste
examinat fideliterque proponit.
Plinius historice de cunctis rebus ad artem ac
naturam spectantibus
stylo eleganti atque ornato scribit; et unde haurit quae
scribit, nil dissimulat,
ingenuus, laboriosus, copiosus, compendiosus, concinnus,
utilis.
Seneca nullas tradit scientias, licet omnia moralia mirifice
tractaverit;
in philosophia historiam ac rhetoricos colores adhibens, et in
epistolarum
genere philosophiam, breviter, concise, sententiose in omnibus
loquens
et ad corda potius quam ad aures.
Cicero fusior est, elegantior,
auribus magis quam cordi insinuans, cultum
verborum magis quam rerum affectat,
pigmenta sermonis doctrinae
Stoicorum ei Platonicorum adiungit, de se autem nihil
altum invenit;
nam quae disputat in Academicis et in libris
De finibus et cum legescondit,
in
Platonicis et Stoicis reperiuntur. De natura deorum non ipse primus
disputavit, sed
controversias inter Stoicos, Epicureos, Platonicos et Peripateticos
eleganter
conscripsit. Et profecto neminem vidi sapientem, qui
oratione politissima utatur,
praeter eos qui aliorum dogmata exscribunt
concinnantque. Sapientem dico eum qui
invenire potest grandia ac docere;
proptereaque Augustinus Marcum Varronem supra
omnes Latinos
sapientissimum philosophum ac theologum laudans, eum stylo
rudiori
usum fuisse etiam in lingua florente narrat. Hic tamen stylus non est
rudis, nisi ubi grammaticam non servat philosophicam; tunc
enim non sapientibus
rudis apparet, sed aulicis tantum ac vulgariter doctis, quibus
adulatio dictat
orationis decorem et ornatum venari suoque adsciscere
proposito fini
consequendo.
Notandum autem numquam in republica regnare oblectamenta
sermonis,
nisi ubi corrumpi incipit; sub tyrannide autem conditur sermo et
elegans placensque redditur. Redditur etiam placitus ab iis qui de proprio
non
habent, ideoque aliena furantur vestiuntque ornatu sermonis
et figuris, ut videatur
proprium quod est alienum. Sane mirificus fuit