Luigi Firpo, La Congiura di Calabria, doc. n. 11, p. 256

Precedente Successiva

Et interim pulsavit secunda hora noctis, et ei dictum ut deponat
stultitiam, et dicat ejus patriam, et etatem, ad Interrogata nihil respondebat,
sed dicebat hò Iddio non mi ammazzati frate mio, et
respiciebat circumstantes.
Et Interrogatus, ut dicat ejus patriam, et si est laicus, vel religiosus, non
nulla impertinentia dixit, deinde dicebat sono de stilo, et sono frate
dell'ordine di san Domenico, è da messa et hec dixit post plures,
et quamplures monitiones, et etiam dicebat, fici lo Monastero di
Santo Stefano, con tre monaci, et presi l'habito alla motta gioiosa,
dove è Lucretia mia sorella, et Giulio mio fratello, et tacuit, Deinde
dicebat mia sorella si chiama Emilia figlia di mio zio, et io la
maritai.
Et quia petijt bibere, dicens datimi à bevere vino, fuit eidem datum
vinum ad bibendum. Et deinde dicebat hoime tutto mi doglio.
Et de pluribus vicibus Interrogatus non respondebat ad Interrogata,
sed dicebat zitto frate mio.
Et sibi dicto quod respondeat ad ea quae sibi dicuntur deposita
stultitia dicebat hoime non mi ammazzati, tu mi si frate.
Et cum sibi diceretur quod deponat stultitiam, et respondeat ad
ea quae sibi dicuntur, nihil ad Interrogata dicebat, sed volvens se
hinc, et inde, aspiciebat astantes, dicens son morto, non mi ammazzati,
chiamati patrimo, et aliquando dicebat zitto frate mio,
et alia impertinentia.
Et quia per totam noctem vocatus, sibi dicendo frà Thomasi
Campanella che dici, non parli, nihil dicebat, sed semper perstetit
in vigilia, aspiciens hinc, et inde, candelis accensis.
Et peracto die, apertis fenestris, et extinctis luminibus, quia
dictus frater Thomas Campanella stabat taciturnus, fuit ei dictum
quod deponat stultitiam, et dicat, ac petat aliquid, respondebat
moro, moro.

Schede storico-bibliografiche