Luigi Firpo, La Congiura di Calabria, doc. n. 11, p. 258

Precedente Successiva

Et sepe sepius Interrogatus, ubi, et à quibus fuit captus carceratus,
semper dicebat moro, moro.
Et sibi dicto quod deponat stultitiam, et dicat quando, à quibus
fuit captus, et quà de causa, respondebat son morto, son morto,
non posso piú per Dio, et tacuit.
Interrogatus ut deponat stultitiam, et respondeat ad ea que sibi dicuntur,
qui aspiciens Interrogantem dicebat moro, moro.
Et quia videbatur aliquantulum deficere Domini mandarunt
deponi à predicto tormento, et sedere, et ita fuit exequtum, et sedens
dicebat velle mingere, et fuit asportatus ad locum necessarij
existentis prope locum tormenti, Et paulo post pulsavit undecimam
horam.
Et quia petiebat ova Domini mandarunt sibi dari, et jam fuerunt
eidem data tria ova sorbilia, et Interrogatus si volebat bibere Respondebat
quod sic, et sic fuit predicto fratri Thomae datum vinum
ad bibendum, et cum dixisset se mori domini dixerunt ei, si
vellet confiteri peccata sua, Respondit quod sic, et accersiri confessarium,
qui aliter non fuit accersitus, quia bene se habuit.
Et cum domini mandaverint reponi ad tormentum predictum,
Respondit lasciatimi stare.
Et cum sibi diceretur cur tantam curam habet [de] corpore, nihil
de anima, Respondit l'anima è immortale.
Et cum ministri voluissent eundem poni ad tormentum, dicebat
aspettati frate mio, et jam fuit repositus modo supradicto nihil
dicens.
Et stans in tormento quiescendo, et taciturnus postea dixit ministro
ut funiculum quo erant pedes ligati elevaret superius, quia
sentiebat pedes uri, et Domini mandarunt fieri prout petiebat, et
sic continuavit quiescere.
Interrogatus, per Dominos si vellet dormire, Respondit quod sic.
Et cum ei diceretur ut responderet Interrogatis, quia dabitur sibi
commoditas dormiendi, responsum non dedit.

Schede storico-bibliografiche