Luigi Firpo, La Congiura di Calabria, doc. n. 11, p. 260

Precedente Successiva

Et stans in tormento vociferabat, dicens ò mamma mia pluries.
Et post horam decimam quintam diei cum occasione quod
fuit vocatus frater Dionisius Pontius, et examinatus super recognitione
cujusdam memorialis ab eo porrecti, per Dominos fuit ordinatum
dicto fratri Dionisio ut alloqueretur dictum fratrem Thomam
existentem in tormento, eidemque suaderet quod vellet respondere
formiter Interrogatorijs sibi factis, et faciendis, ut evitaret
tormenta, que erant ei penitus inutilia, et omnino Sanctum Officium
procurabit ab eo habere responsum omnibus modis, qui
frater Dionisius egit officium satis diligenter et charitative, et cum
eo discussit, et disputavit propositum negotium, et eidem dixit
quod volebat respondere Interrogatorijs sibi faciendis per Dominos,
et eidem fratri Thomae fuit concessum ut descenderet à tormento,
et reficeretur cibo, et potu, et nihilominus permissum est
ei ut iret ad loca necessaria unà cum predicto fratre Dionisio, in
quibus elapsum est spacium temporis ultrà unius horae, Et deinde
domini mandarunt eundem sedere super scannum prope tabulam,
eundemque hortati fuerunt ut vellet resipiscere jam tedio affectus
tormentorum, respondere legitime Interrogatorijs sibi factis, et faciendis,
Et signanter ut recenseat quomodo reperiatur in hoc castro carceratus,
- Respondit che voliti da me.
Et domini cognoscentes quod dictus frater Thomas dabat verba,
mandarunt iterum poni in tormento predicto, qui sic positus evidenter
apparuit nullum sentire dolorem, et nihil dicebat.
Et quia dictus frater Thomas Campanella semper stabat penitus
taciturnus, nihil se movebat, et videbatur nullum sentire dolorem.
et cum aliud ab eo haberi non potuit, et aliquando repetebat, moro,
moro, Domini mandarunt ipsum leviter deponi à tormento
predicto, accomodari, revestiri, et reponi in locum suum, cum stetisset

Schede storico-bibliografiche