Tommaso Campanella, Monarchia di Francia, p. 518

Precedente Successiva

si nolebat vitam tollere, uti fecerat Sigismundus imperator in Concilio
Constantiensi: sed liberum dimisit e Comitiis Augustanis ad praedicandum,
ut esset Pontifici Romano aemulus ille, ipse vero fraenum
ad sui desideria iustificanda torquens S. Papam.
2. Item, decretum edidit Interim vivat quisque sive catholice, sive
haeretice prout vult, ergo sequendi Lutherum, et assumpsit sibi iudicium
determinandi de rebus fidei contra ius et fas, quemadmodum
tunc luculenter card. Carrapha, qui postea fuit Papa Paulus IV, in
S. Concistorio peroravit, et mox Imperio iudicavit indignum. Unde
coacti sunt alii principes, Imperatoris exemplo ac decreto, populis proritatis
eamdem licentiam impiam concedere, et totum Imperium factum
est haereticum.
3. Si propter inoboedientiam et scisma transtulit Stephanus et Leo
Imperium ab Oriente in Occidente, ut narrant Canones, et Gregorius
VII Henricum IV imperatorem ob hoc deposuit, multo magis de
domo Austriaca in alteram debet hoc tempore transferri, quando et
Carolus V, milite haeretico immisso, Ecclesiam Romanam depopolatus
est. Obsedit pontificem Clementem VII, et per vim coëgit, ut iura
episcopatuum et collationem beneficiorum in regno Siciliae sibi daret,
et nisi nostrae Galliae timor obstitisset, Ecclesiam temporalibus etiam
bonis omnibus expoliasset. Sicut spoliandam esse praedicabat Lutherus,
cuius iocundi sibi dogmatis gratia ipsum praedicare permisit, et
Protestantibus exequi spolium in episcopatibus, ut ipse idem faceret in
Papatu.

Precedente Successiva