Tommaso Campanella, Syntagma, p. 100

Precedente Successiva

Baronius felicior est serie, veracitate et utilitate quam omnibus
praestat.
Historiam universalem nec Pineda puram, nec Tarcagnota non impuram
scripsere: ille enim theologica, iste fabulas pro historia miscet. Sabellicum
non trutinavi; nec qui omnium regionum historias consarcinarent,
convenientes temporibus ad invicem invenio. Moses certe dedit exemplum,
sed nemo sequi potuit; desideratur ergo qui omnium nationum
utriusque hemisphaerii origines, genealogias, gesta, tempora, regiones,
mutationes, transmigrationes et eventus coelestes et terrestres et maritimos
enarret ab exordio mundi usque ad nos. Hanc ego texere optavi; sed
principes dare commoditatem nesciunt, nec curant divinum opus.
Inter biographos, philosophorum vitas Laërtius unus omnium optime
scripsit, quoniam bona et mala ipsorum, quidquid sensere alii et lusere
poëtae, de iisdem non tacuit. Sic vitas Caesarum tradit Suetonius veraciter
et eleganti stylo perutilique, quem utinam recentiores imitarentur.
Plutarchus etiam in vitis describendis valet, sed Graecis favet plus quam
ratio historiae ferat, praesertim in parallelo inter Alexandrum Magnum
atque Romanos, et in caeteris aequior. Gregorius Nyssenus solers et utilis
est valde; cui consimilis est Hieronymus, sed brevior. Qui autem vitas
philosophorum ac clarorum virorum tacitis eorum vitiis turpibusque
gestis describunt, ii poëtae potius dicendi sunt, quoniam imitanda scribunt,
non autem narranda narrant.
Historiam temporum Scaligeri admirantur Germani, eamque sequuntur
etiam plurimi nostrates, inter quos recensetur Vecchettus Florentinus,
qui scripsit de anno sacro tam subtiliter quam imprudenter. Voluit
enim per eclypses atque ciclos lunares in historiis antiquiorum extantes
numerum annorum corrigere; sed, cum ante historiam Herodoti et
Iustini nihil eiusmodi habeamus, non bene potuit praeteritos ante Nini
tempora annos colligere neque corrigere. Adde quod chronologiae adeo
sunt variae inter Hebraeos, Graecos et Latinos et iterum inter singulos
ipsorum, ut cyclos multos aliae excedant, aliae excedantur, et quibus
innitaris coniecturae omnino desint. Praeterea supponit cursum astrorum
semper eundem, cum recentiora phaenomena, et antiquiora etiam,

Precedente Successiva