Tommaso Campanella, Syntagma, p. 102

Precedente Successiva

longe varium ipsum esse in anticipationibus tropicorum, apogaeorum,
eclypsium declarent, ut non mirum sit quod nativitatem et mortem
Christi ad alia tempora ipsi trahant, contra traditionem ac ritum a primordio
nascentis Ecclesiae servatum.
Articulus 5
De scriptoribus epistolarum
Epistolarum genera multa, inquit Cicero, esse non ignoras, alterum familiare
et iocosum, alterum severum et grave, sed unum illud certissimum
quo certiores facimus absentes, si quid est quod illorum aut nostrum
scire intersit: et hoc recte quidem, quoniam ad hoc inventae sunt
epistolae, ut quae propter absentiam significare non possumus, quasi
praesentia faciamus. Quae vero dicuntur philosophicae, apud Senecam
et Platonem, et astronomicae apud Tychonem; et quae medicinales,
apud Manardum, Mundellam, Gesnerum et alios; et quae politicae sunt,
Ciceronis ad Atticum; et quae theologicae, ut apostolorum et discipulorum
Ignatii, Polycarpi, Martialis et Dionysii, Hieronymique et Augustini;
et grammaticales Lipsii ac Parrhasii epistolarem rationem excedunt
et potius ad syntagmata doctrinalia spectant: ideoque de iis sentiendum
sicuti de sermonibus qui ex principiis scientiarum depromi consuevere.
Hoc tantummodo animadvertendum quod, cum genus mixtum ex
sermone scientifico et epistolari constituant, principia habere debent ac
fines atque enunciationes paulo cultiori sermone exaratas, cuiusmodi in
epistolis simplicibus ex arte fieri consuevit, in quibus verbis claris apprime
dicendum est, ne absentia, quam epistola tollit, foveatur. Ac propterea
haud rudis erit vel metaphoricus sermo, nisi ubi quae vel pudet dicere

Precedente Successiva