Tommaso Campanella, Syntagma, p. 106

Precedente Successiva

methodo haud inepta dictorumque suorum rationem reddit aliquando;
sed quaternitas elementorum et qualitatum, et elementatio et reductio
omnium ad illa fefellit valde virum solertissimum, qui praeterea non immoratur,
cum de febribus et pulsibus aliisque rebus sermocinatur, quantum
erat opus ad praestigias et praeiudicia physicorum eludendas.
Celsus scientiae propior. Avicenna ordinem complexus est praeclarissimum
et materiam medicam longe uberiorem fecit, ut propterea Galeno
sit proximus, et dignus omnino qui nova interpretatione a barbarie
liberetur, quanquam meliora praestare potuisset, si plus sibi ac viribus
propriis quam antiquorum testimoniis indulsisset.
Articulus 8
De legistis
Leges scribendae sunt stylo claro, vulgari et ab omnibus qui sub illis
vivunt facile perceptibili commodoque utentibus; crescunt autem illae
quando legislator non omnia complexus est methodice, succedentibus
ex casibus; unde commentatores qui non scripta tractant, ferme legislatores
evadunt in omni secta. Possunt autem, ubi nimium excrevere,
in compendium redigi, velut Iulius Caesar, teste Suetonio, cogitabat, et
Iustinianus tandem fecit erga Romanas, addiditque artem quam Institutiones
vocat, sed compendiummelius dixeris, cum non ex certis principiis
et semper veris conclusiones ac decisiones occurrentium casuum exinde
deducere promptum sit: quod verum esse probat tot tantorumque
expositorum moles. Moyses quoque ex quatuor libris, qui physiologiam,
theologiam, historiam et leges continent, quamvis compendiosis,
unum tamen fecit Deuteronomium. Et in aliis sectis abbreviatores legum
vidi permultos; desideratur tamen in Chnistiana ut ex tot codicibus Decretorum,
Decretalium, Clementinarum, Extravagantium, Bullarum corpus
aliquod omnia semel complexum conficiatur; quod item in civili utilissimum
foret. Nemo enim ignorat legum multitudinem incommodam
perniciosamque esse iudicibus, clientibus, reipublicae; et leguleis tantum

Precedente Successiva